apologia.sk
Syllabus Pii IX,
seu
Collectio errorum in diversis
1864-12-08
Latina   | English (Denz)   | English (ewt)   | English (ccel)   | Česky   |    
Syllabus complectens præcipuos nostræ ætatis Errores qui notantur in Allocutionibus Consistorialibus, in Encyclicis, aliisque Apostolicis Letteris Sanctissimi Domini Nostri Pii Papæ IX.


I. Pantheismus, naturalismus et rationalismus absolutus

1. Nullum supremum, sapientissimum, providentissimumque Numen divinum exsistit, ab hac rerum universitate distinctum, et Deus idem est ac rerum natura et idcirco immutationibus obnoxius, Deusque reapse fit in homine et mundo, atque omnia Deus sunt et ipsissimam Dei habent substantiam; ac una eademque res est Deus cum mundo et proinde spiritus cum materia, necessitas cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo et iustum cum iniusto.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

2. Neganda est omnis Dei actio in homines et mundum.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

3. Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex et naturalibus suis viribus ad hominum ac populorum bonum curandum sufficit.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

4. Omnes religionis veritates ex nativa humanae rationis vi derivant; hinc ratio est princeps norma, qua homo cognitionem omnium cuiuscunque generis veritatum assequi possit ac debeat.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Epist. encycl. Singulari quidem 17 martii 1856.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

5. Divina revelatio est imperfecta et idcirco subjecta continuo et indefinito progressui, qui humanae rationis progressui respondeat.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

6. Christi fides humanae refragatur rationi; divinaque revelatio non solum nihil prodest, verum etiam nocet hominis perfectioni.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

7. Prophetiae et miracula in sacris Litteris exposita et narrata sunt poetarum commenta, et christianae fidei mysteria philosophicarum investigationum summa; et utriusque Testamenti libris mythica continentur inventa; ipseque Jesus Christus est mythica fictio.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.



II. Rationalismus moderatus

8. Cum ratio humana ipsi religioni aequiparetur, idcirco theologicae disciplinae perinde ac philosophicae tractandae sunt.

  • Alloc. Singulari quadam perfusi 9 decembris 1854.

9. Omnia indiscriminatim dogmata religionis christianae sunt obiectum naturalis scientiae seu philosophiae; et humana ratio historice tantum exculta potest ex suis naturalibus viribus et principiis ad veram de omnibus etiam reconditioribus dogmatibus scientiam pervenire, modo haec dogmata ipsi rationi tamquam obiectum proposita fuerint.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11 decembris 1862.
  • Epist. ad eumdem Tuas libenter 21 decembris 1863.

10. Cum aliud sit philosophus, aliud philosophia, ille ius et officium habet se submittendi auctoritati, quam veram ipse probaverit; at philosophia neque potest neque debet ulli sese submittere auctoritati.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Gravissimas 11 decembris 1862.
  • Epist. ad eumdem Tuas libenter 21 decembris 1863.

11. Ecclesia non solum non debet in philosophiam umquam animadvertere, verum etiam debet ipsius philosophiae tolerare errores eique relinquere, ut ipsa se corrigat.

  • Epist. ad Arcbiep. Frising. Gravissimas 11 decembris 1862.

12. Apostolicae Sedis Romanarumque Congregationum decreta liberum scientiae progressum impediunt.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21 decembris 1863.

13. Methodus et principia, quibus antiqui Doctores scholastici Theologiam excoluerunt, temporum nostrorum necessitatibus scientiarumque progressui minime congruunt.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21 decembris 1863.

14. Philosophia tractanda est nulla supernaturalis revelationis habita ratione.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21 decembris 1863.
NB. Cum rationalismi systemate cohaerent quoad maximam partem errores Antonii Grünther, qui damnantur
  • in Epist. ad Card. Archiep. Coloniensem Eximiam tuam 15 junii 1857,
  • et in Epist. ad Episc. Wratislaviensem Dolore haud mediocri 30 aprilis 1860.



III. Indifferentismus, latitudinarismus

15. Liberum cuique homini est eam amplecti ac profiteri religionem, quam rationis lumine quis ductus veram putaverit.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

16. Homines in cuiusvis religionis cultu viam aeternae salutis reperire aeternamque salutem assequi possunt.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Ubi primum 17 decembris 1847.
  • Epist. encycl. Singulari quidem 17 martii 1856.

17. Saltem bene sperandum est de aeterna illorum omnium salute, qui in vera Christi Ecclesia nequaquam versantur.

  • Alloc. Singulari quadam 9 decembris 1854.
  • Epist. encycl. Quanto conficiamur 17 augustii 1863.

18. Protestantismus non aliud est quam diversa verae eiusdem christianae religionis forma, in qua aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum est.

  • Epist. encycl Noscitis et Nobiscum 8 decembris 1849.



IV. Socialismus, communismus, societates clandestinæ, societates biblicæ, societates clerico-liberales.

Ejusmodi pestes sæpe gravissimisque verborum formulis reprobantur

  • in Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembr. 1846;
  • in Alloc. Quibus quantisque 20 april. 1849;
  • in Epist. encycl. Noscitis et Nobiscum 8 dec. 1849;
  • in Alloc. Singulari quadam 9 dec. 1854;
  • in Epist. encycl. Quanto conficiamur mærore 10 augusti 1863.



V. Errores de Ecclesia eiusque iuribus

19. Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus iuribus sibi a divino suo fundatore collatis sed civilis potestatis est definire, quae sint Ecclesiae iura ac limites, intra quos eadem iura exercere queat.

  • Alloc. Singulari quadam 9 decembris 1854.
  • Alloc. Multis gravibusque 17 decembris 1860.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

20. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere non debet absque civilis gubernii venia et assensu.

  • Alloc. Meminit unusquisque 30 septembris 1861.

21. Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi, religionem catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.

22. Obligatio, qua catholici magistri et scriptores omnino adstringuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae iudicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur

  • Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21 decembris 1863.

23. Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus suae potestatis recesserunt, iura principum usurparunt atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.

24. Ecclesia vis inferendae potestatem non habet neque potestatem ullam temporalem directam vel indirectam.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

25. Praeter potestatem episcopatui inhaerentem, alia est attributa temporalis potestas a civili imperio vel expresse vel tacite concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

26. Ecclesia non habet nativum ac legitimum ius acquirendi ac possidendi.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.
  • Epist. encycl. Incredibili 17 septembris 1863.

27. Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab omni rerum temporalum cura ac dominio sunt omnino excludendi.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

28. Episcopis, sine gubernii venia, fas non est vel ipsas apostolicas Litteras promulgare.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

29. Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari debent tamquam irritae, nisi per gubernium fuerint imploratae.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

30. Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitas a iure civili ortum habuit.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.

31. Ecclesiasticum forum pro temporalibus clericorum causis sive civilibus sive criminalibus omnino de medio tollendum est, etiam in consulta et reclamante Apostolica Sede.

  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.
  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

32. Absque ulla naturalis iuris et aequitatis violatione potest abrogari personalis immunitas, qua clerici ab onere subeundae exercendaeque militiae eximuntur; hanc vero abrogationem postulat civilis progressus maxime in societate ad formam liberioris regiminis constituta.

  • Epist. ad Epistc. Montisregal. Singularis Nobisque 29 septembris 1864.

33. Non pertinet unice ad ecclesiasticam iurisdictionis potestatem proprio ac nativo iure dirigere theologicarum rerum doctrinam.

  • Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21 decembris 1863.

34. Doctrina comparantium Romanum Pontificem principi libero et agenti in universa Ecclesia doctrina est, quae medio aevo praevaluit.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

35. Nihil vetat, alicuius Concilii generalis sententia aut universorum populorum facto summum Pontificatum ab Romano episcopo atque Urbe ad alium episcopum aliamque civitatem transferri.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

36. Nationalis concilii definitio nullam aliam admittit disputationem, civilisque administratio rem ad hosce terminos exigere potest.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

37. Institui possunt nationales ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque divisae.

  • Alloc. Multis gravibusgue 17 decembris 1860.
  • Alloc. Jamdudum cernimus 18 martii 1861.

38. Divisioni Ecclesiae in orientalern atque occidentalem nimia Romanorum Pontificum arbitria contulerunt.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.



VI. Errores de societate civili tum in se tum in suis ad Ecclesiam relationibus spectata

39. Reipublicae status, utpote omnium iurium origo et fons, iure quodam pollet nullis circumscripto limitibus.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

40. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et commodis adversatur.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Quibus quantisque 20 aprilis 1849.

41. Civili potestati vel ab infideli imperante exercitae competit potestas indirecta negativa in sacra; eidem proinde competit nedum ius quod vocant 'exsequatur', sed etiam ius 'appellationis', quam nuncupant, 'ab abusu'.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

42. In conflictu legum utriusque potestatis ius civile praevalet.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

43. Laica potestas auctoritatem habet rescindendi, declarandi ac faciendi irritas solemnes conventiones (vulgo 'Concordata') super usu iurium ad ecclesiasticam immunitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas sine huius consensu, immo et ea reclamante.

  • Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850.
  • Alloc. Multis gravibusque 17 decembris 1860.

44. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus, quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent. Hinc potest de instructionibus iudicare, quas Ecclesiae pastores ad conscientiarum normam pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere.

  • Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850.
  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

45. Totum scholarum publicarum regimen, in quibus iuventus christianae alicuius reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicumque auctoritati recognoscatur ius immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine studiorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum.

  • Alloc. In Consistoriali 1 novembris 1850.
  • Alloc. Quibus luctuosissimis 5 septembris 1851.

46. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subicitur.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

47. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cuiusque e populo classis pueris, ac publica universim instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi iuventutis curandae sunt destinata, eximantur ab omni Ecclesiae auctoritate, moderatrice vi et ingerentia, plenoque civilis ac politicae auctoritatis arbitrio subiciantur ad imperantium placita et ad communium aetatis opinionum amussim.

  • Epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine 14 julii 1864.

48 Catholicis viris probari potest ea iuventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate seiuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet.

  • Epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine 14 julii 1864.

49. Civilis auctoritas potest impedire, quominus sacrorum antistites et fideles populi cum Romano Pontifice libere ac mutuo communicent.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

50. Laica auctoritas habet per se ius praesentandi episcopos et potest ab illis exigere, ut ineant dioecesium procurationem, antequam ipsi canonicam a Sancta Sede institutionem et Apostolicas Litteras accipiant.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

51. Immo laicum gubernium habet ius deponendi ab exercitio pastoralis ministerii episcopos, neque tenetur oboedire Romano Pontifici in iis, quae episcopatum et episcoporum respiciunt institutionem.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.
  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.

52. Gubernium potest suo iure immutare aetatem ab Ecclesia praescriptam pro religiosa tam mulierum quam virorum professione omnibusque religiosis familiis indicere, ut neminem sine suo permissu ad solemnia vota nuncupanda admittant.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

53 Abrogandae sunt leges, quae ad religiosarum familiarum statum tutandum earumque iura et officia pertinent; immo potest civile gubernium iis omnibus auxilium praestare, qui a suscepto religiosae vitae instituto deficere ac solemnia vota frangere velint; pariterque potest religiosas easdem familias perinde ac collegiatas ecclesias et beneficia simplicia etiam iuris patronatus penitus exstinguere, illorumque bona et reditus civilis potestatis administrationi et arbitrio subicere et vindicare.

  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.
  • Alloc. Probe memineritis 22 januarii 1855.
  • Alloc. Cum sæpie 26 julii 1855.

54. Reges et principes non solum ab Ecclesiae iurisdictione eximuntur, verum etiam in quaestionibus iurisdictionis dirimendis superiores sunt Ecclesia.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.

55. Ecclesia a statu statusque ab Ecclesia seiungendus est.

  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.



VII. Errores de ethica naturali et christiana

56. Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est, ut humanae leges ad naturae ius conformentur aut obligandi vim a Deo accipiant.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

57. Philosophicarum rerum morumque scientia, item civiles leges possunt et debent a divina et ecclesiastica auctoritate declinare.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

58. Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae, quae in materia positae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.
  • Epist. encycl. Quanta conficiamur 10 augusti 1863.

59. Ius in materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana facta iuris vim habent.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

60. Auctoritas nihil aliud est, nisi numeri et materialium virium summa.

  • Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.

61. Fortunata facti iniustitia nullum iuris sanctitati detrimentum affert.

  • Alloc. Jamdudum cernimus 18 martii 1861.

62. Proclamandum est et observandum principium, quod vocant de non-interventu.

  • Alloc. Novos et ante 28 septembris 1860.

63. Legitimis principibus oboedientiam detractare, immo et rebellare licet.

  • Epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846.
  • Alloc. Quisque vestrum 4 octobris 1847.
  • Epist. encycl. Noscitis et Nobiscum 8 decembris 1849.
  • Litt. Apost. Cum catholica 26 martii 1860.

64. Tum cuiusque sanctissimi iuramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur.

  • Alloc. Quibus quantisque 20 aprilis 1849.



VIII. Errores de matrimonio christiano

65. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

66. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

67. Iure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.
  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.

68. Ecclesia non habet potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta exsistentia tollenda sunt.

  • Litt. Apost. Multiplices inter 10 junii 1851.

69. Ecclesia sequioribus saeculis dirimentia impedimenta inducere coepit, non iure proprio, sed illo iure usa, quod a civili potestate mutuata erat.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

70. Tridentini canones, qui anathematis censuram illis inferunt, qui facultatem impedimenta dirimentia inducendi Ecclesiae negare audeant (DS 1803s), vel non sunt dogmatici vel de hac mutuata potestate intelligendi sunt.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

71. Tridentini forma (vd. DS 1813ss) sub infirmitatis poena non obligat, ubi lex civi1is aliam formam praestituat et velit hac nova forma interveniente matrimonium valere.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

72. Bonifatius VIII votum castitatis in ordinatione emissum nuptias nullas reddere primus asseruit.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

73. Vi contractus mere civilis potest inter Christianos constare veri nominis matrimonium, falsumque est, aut contractum matrimonii inter Christianos semper esse sacramentum, aut nullum esse contractum, si sacramentum excludatur.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.
  • Lettera di S. S. PIO IX. al Re di Sardegna 9 settembre 1852.
  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.
  • Alloc. Multis gravibusque 17 decembris 1860.

74. Causae matrimoniales et sponsalia suapte natura ad forum civile pertinent.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.
  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.
N. B. Huc facere possunt duo alii errores de clericorum cælibatu abolendo et de statu matrimonii statui virginitatis anteferendo. (Confodiuntur, prior in epist. encycl. Qui pluribus 9 novembris 1846, posterior in litteris apost. Multiplices inter 10 junii 1851.)


IX. Errores de civili Romani Pontificis principatu

75. De temporalis regni cum spirituali compatibilitate disputant inter se christianae et catholicae Ecclesiae filii.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.

76. Abrogatio civilis imperii, quo Apostolica Sedes potitur, ad Ecclesiae libertatem felicitatemque vel maxime conduceret.

  • Litt. Apost. Ad apostolicæ 22 augusti 1851.
  • Alloc. Si semper antea 20 maii 1850.
N.B. Præter hos errores explicite notatos, alii complures implicite reprobantur, proposita et asserta doctrina, quam Catholici omnes firmissime retinere debeant, de civili Romani Pontificis principatu. (Ejusmodi doctrina luculenter traditur in Alloc. Quibus quantisque 20 aprilis 1849; in Alloc. Si semper antea 20 maii 1850; in Litt. apost. Quum Catholica Ecclesia 26 martii 1860; in Alloc. Novos 28 sept. 1860; in Alloc. Jamdudum 18 martii 1861; in Alloc. Maxima quidem 9 junii 1862.)


X. Errores, qui ad liberalismum hodiernum referuntur

77. Aetate hac nostra non amplius expedit, religionem catholicam haberi tamquam unicam status religionem, ceteris quibuscumque cultibus exclusis.

  • Alloc. Nemo vestrum 26 julii 1855.

78. Hinc laudabiliter in quibusdam catholici nominis regionibus lege cautum est, ut hominibus illuc immigrantibus liceat publicum proprii cuiusque cultus exercitium habere.

  • Alloc. Acerbissimum 27 septembris 1852.

79. Enimvero falsum est, civilem cuiusque cultus libertatem, itemque plenam potestatem omnibus attributam quaslibet opiniones cogitationesque palam publiceque manifestandi conducere ad populorum mores animosque facilius corrumpendos ac indifferentismi pestem propagandam.

  • Alloc. Nunquam fore 15 decembris 1856.

80. Romanus Pontifex potest ac debet cum progressu, cum liberalismo et cum recenti civilitate sese reconciliare et componere.

  • Alloc. Jamdudum cernimus 18 martii 1861.




DS 2901 seq.
ccel


Cardinal Neuman: The Syllabus
Catholic Encyclopedia: newadvent | oce

Index of the Acts of Pius IX, from which the Syllabus is excerpted:

1. The Encyclical Letter, "Qui pluribus," Nov. 9, 1846 (to this are referred the propositions of the Syllabus 4--7, 16]. 40, 63).
2. The Allocution, "Quisque vestrum," Oct. 4,1847 (Prop. 63).
3. The Allocution, "Ubi primum," Dec. 17, 1847 (Prop. 16].
4. The Allocution, "Quibus quantisque," Apr. 20, 1849 (Prop. 40, 64,76).
5. The Encyclical Letter, "Nostis et Nobiscum," Dec. 8, 1849 (Prop.
6. The Allocution, "Si semper antea," May 20, 1850 (Prop. 76).
7. The Allocution, "In consistoriali," Nov. 1, 1850 (Prop. 43, 45).
8. The Condemnation, "Multiplices inter," June 10, 1851 (Prop. 15, 21,23, 30, 51, 54, 68)
9. The Condemnation, "Ad apostolicae," Aug. 22, 1851 (Prop. 24, 25, 34 36, 38, 41, 42, 65 67, 69--75).
10. The Allocution, "Quibus luctuosissimis," Sept. 5, 1851 (Prop. 45).
11. Letter to the KING of Sardinia, Sept. 9, 1852 (Prop. 73).
12. The Allocution, "Acerbissimum," Sept. 27, 1852 (Prop. 31, 51, 53, 55, 67, 73,74, 78).
13. The Allocution, "Singulari quadam," Dec. 9, 1854 (Prop. 8, 17, 19).
14. The Allocution, "Probe memineritis," Jan. 22,1855 (Prop. 53).
15. The Allocution, "Cum saepe," July 26, 1855 (Prop. 53). 16]
16. The Allocution, "Nemo vestrum," July 26, 1855 (Prop. 77).
17. The Encyclical Letter, "Singulari quidem," Mar. 17., 1856 (Prop.4, 16].).
18. The Allocution, "Nunquam fore," Dec. (15), 1856 (Prop. 26, 28, 29, 31, 46, 50, 52, 79).
19. The Letter, "Eximiam tuam," to the Archbishop of Cologne, June 15, 1857 (Prop. 14 NB)
20. The Apostolic Letter, "Cum catholica Ecclesia," Mar. 26,1860 (Prop. 63, 76 NB)
21. The Letter, "Dolore haud mediocri," to the Bishop of Wratislava (Breslau), Apr. 30, 1860 (Prop. 14 NB).
22. The Allocution, "Novos et ante," Sept. 28, 1860 (Prop. 19, 62,76, NB).
23. The Allocution, "Multis gravibusque," Dec. 17., 1860 (Prop 37, 43,73).
24. The Allocution, "Iamdudum cernimus," Mar. 18, 1861, (Prop. 37, 61,76, NB, 80).
25. The Allocution, "Meminit unusquisque," Sept. 30, 1861 (Prop. 20).
26. The Allocution, "Maxima quidem," June 9, 1862 (Prop. 1--7, (15),19, 27, 39, 44, 49, 56--60, 76, NB)
27. The Letter, "Gravissimas inter," to the Archbishop of Munich-Freising, Dec. II, 1862 (Prop. 9--11).
28. The Encyclical Letter, "Quanto conficiamur moerore," Aug. 10, 1863 (Prop. 17., 58).
29. The Encyclical Letter, "Incredibili," Sept. 17., 1863 (Prop. 26).
30. The Letter, "Tuas libenter," to the Archbishop of Munich-Freising, Dec. 21, 1863 (Prop. 9, 10, 12--14,, 22, 33).
31. The Letter, "Cum non sine," to the Archbishop of Friburg, July14, 1864 (Prop. 47,48).
32. The Letter, "Singularis Nobisque," to the Bishop of Montreal (?), Sept. 29, 1864 (Prop. 32).



Some paragraphs, although often appended to The Syllabus, actually derive from the encyclical of 21 November 1873, Etsi multa (On the Church in Italy, Germany, and Switzerland), by the same Holy Father, Pope Pius IX.