Concilium Chalcedonense
451 AD
Tomus ad Flavianum
Latina   | English (Tanner)   |    
Quibus Eutyches, qui presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum inprudens et nimis inperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a propheta: noluit intellegere ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo. Quid autem iniquius quam impia sapere et sapientioribus doctoribus que non cedere? Sed in hanc insipientiam cadunt qui cum ad cognoscendam veritatem aliquo inpediuntur obscuro,
  • non ad propheticas voces,
  • non ad apostolicas litteras
  • nec ad evangelicas auctoritates,
sed ad semet ipsos recurrunt et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuerunt. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris testamenti paginis adquisivit qui ne ipsius quidem symboli initia conprehendit et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur? Nesciens igitur quid deberet de verbi dei incarnatione sentire, nec volens ad promerendum lumen intellegentiae in sanctarum scripturarum latitudine laborare illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur credere se
  • in deum patrem omnipotentem
  • et in Iesum Christum filium eius unicum, dominum nostrum,
  • qui natus est de spiritu sancto et Maria virgine,
quibus tribus sententiis omnium fere haereticorum machinae destruuntur. Cum enim deus et omnipotens et pater creditur, consempiternus eidem filius demonstratur, in nullo a patre differens, quia de deo deus, de omnipotente omnipotens, de aeterno natus est coaeternus, non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia. Idem vero sempiterni genitoris unigenitus sempiternus natus est de spiritu sancto et Maria virgine, quae nativitas temporalis illi nativitati divinae et sempiternae nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, inpendit, ut et mortem vinceret et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram ille susciperet et suam faceret quem nec peccatum contaminare nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae illum ita salva virginitate edidit quemadmodum salva virginitate concepit. Sed si de hoc Christianae fidei fonte purissimo sincerum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuae veritatis obcaecatione sibi propria tenebrarat, doctrinae se evangelicae subdidisset et dicente Matthaeo liber generationis Iesu Christi filii David filii Habraham, apostolicae quoque praedicationis expetisset instructum et legens in epistula ad Romanos Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus segregatus in evangelium dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset et inveniens promissionem dei ad Habraham dicentis in semine tuo benedicentur omnes gentes, ne de huius seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset apostolum dicentem Habrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: et seminibus, quasi in multis sed quasi in uno: et semini tuo, quod est Christus; Esaiae quoque praedicationem interiore adprehendisset auditu dicentis ecce virgo in utero accipiet et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum nobis cum deus eiusdem que prophetae fideliter verba legisset puer natus est nobis, filius datus est nobis, cuius potestas super humeros eius, et vocabunt nomen eius magni consilii angelus, deus fortis, princeps pacis, pater futuri saeculi, nec frustratorie loquens ita verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit dominum Iesum Christum non nostrae esse naturae, quia missus ad beatam Mariam angelus ait: spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi ideo que quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei, ut quia conceptus virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti? sed non ita intellegenda est illa generatio singulariter mirabilis et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis. Fecunditatem virginis spiritus sanctus dedit, veritas autem corporis sumpta de corpore est, et aedificante sibi sapientia domum verbum caro factum est et habitavit in nobis, hoc est in ea carne quam sumpsit ex homine et quam spiritu vitae rationalis animavit. Salva igitur proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam suscepta est a maiestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum natura inviolabilis naturae est unita passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator dei et hominum homo Christus Iesus et mori posset ex uno et mori non posset ex altero. In integra ergo veri hominis perfecta que natura verus natus est deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dicimus quae in nobis ab initio creator condidit et quae reparanda suscepit; nam illa quae deceptor intulit et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in salvatore vestigium. Nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum. Adsumpsit formam servi sine sorde peccati, humana augens, divina non minuens, quia exinanitio illa qua se invisibilis visibilem praebuit et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis. Proinde qui manens in forma dei fecit hominem, in forma servi factus est homo; tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura et sicut formam servi dei forma non adimit, ita formam dei servi forma non minuit. Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum divinis caruisse muneribus et inmortalitatis dote nudatum duram mortis subisse sententiam se que in malis suis quoddam de praevaricatoris consortio invenisse solatium, deum quoque iustitiae exigente ratione erga hominem, quem tanto honore condiderat, propriam mutasse sententiam, opus fuit secreti dispensatione consilii, ut incommutabilis deus, cuius voluntas non potest sua benignitate privari, primam erga nos pietatis suae dispensationem sacramento occultiore conpleret et homo diabolicae iniquitatis versutia actus in culpam contra dei propositum non periret. Ingreditur ergo haec mundi infima filius dei de caelesti sede descendens et a paterna gloria non recedens novo ordine, nova nativitate generatus, novo ordine, quia invisibilis in suis visibilis est factus in nostris, inconprehensibilis voluit conprehendi, ante tempora manens esse coepit ex tempore, universitatis dominus servilem formam obumbrata maiestatis suae immensitate suscepit, inpassibilis deus non dedignatus est homo esse passibilis et inmortalis mortis legibus subiacere; nova autem nativitate generatus, quia inviolata virginitas concupiscentiam nescivit, carnis materiam ministravit. Adsumpta est de matre domini natura, non culpa, nec in domino Iesu Christo ex utero virginis genito, quia nativitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis. Qui enim verus est deus, idem verus est homo. Et nullum est in hac unitate mendacium, dum in invicem sunt et humilitas hominis et altitudo deitatis. Sicut enim deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, verbo scilicet operante quod verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud subcumbit iniuriis. Et sicut verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit; unus enim idem que est, quod saepe dicendum est, vere dei filius et vere hominis filius, deus per id quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum, homo per id quod verbum caro factum est et habitavit in nobis; deus per id quod omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, homo per id quod factus est ex muliere, factus sub lege. Nativitas carnis manifestatio est humanae naturae, partus virginis divinae est virtutis indicium; infantia parvuli ostenditur humilitate cunarum, magnitudo altissimi declaratur vocibus angelorum. Similis est rudimentis hominum quem Herodes impie molitur occidere, sed dominus est omnium quem magi gaudent suppliciter adorare. Iam cum ad praecursoris sui Iohannis baptismum venit, ne lateret quod carnis velamine divinitas tegeretur, vox patris de caelo intonans dixit: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene conplacui. Quem itaque sicut hominem diabolica temptat astutia, eidem sicut deo angelica famulantur officia. Esurire sitire lassescere atque dormire evidenter humanum est, sed quinque panibus quinque milia hominum satiare et largiri Samaritanae aquam vivam, cuius haustus bibenti praestet ne ultra iam sitiat, supra dorsum maris plantis non desidentibus ambulare et elationes fluctuum increpata tempestate consternere sine ambiguitate divinum est. Sicut ergo, ut multa praeteream, non eiusdem naturae est flere miserationis affectu amicum mortuum et eundem remoto quadriduanae aggere sepulturae ad vocis imperium excitare redivivum aut ligno pendere et in noctem luce conversa omnia elementa tremefacere aut clavis transfixum esse et paradisi portas fidei latronis aperire, ita non eiusdem naturae est dicere ego et pater unum sumus et dicere pater maior me est. Quamvis enim in domino Iesu Christo dei et hominis una persona sit, aliud tamen est unde in utroque communis est contumelia, aliud unde communis est gloria. De nostro enim illi est minor patre humanitas, de patre illi est aequalis cum patre divinitas. Propter hanc ergo unitatem personae in utraque natura intellegendam et filius hominis legitur descendisse de caelo, cum filius dei carnem de ea virgine de qua est natus, adsumpserit, et rursum filius dei crucifixus dicitur ac sepultus, cum haec non in divinitate ipsa qua unigenitus consempiternus et consubstantialis est patri, sed in naturae humanae sit infirmitate perpessus. Unde unigenitum filium dei crucifixum et sepultum omnes etiam in symbolo confitemur secundum illud apostoli si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Cum autem ipse dominus noster atque salvator fidem discipulorum suis interrogationibus erudiret: quem me, inquit, dicunt homines esse filium hominis? cum que illi diversas aliorum opiniones retexuissent, vos, ait, quem me dicitis esse? me utique, qui sum filius hominis et quem in forma servi atque in veritate carnis aspicitis, quem esse me dicitis? ubi beatus Petrus divinitus inspiratus et confessione sua omnibus gentibus profuturus: tu es, inquit, Christus filius dei vivi, nec inmerito beatus est pronuntiatus a domino et a principali petra soliditatem et virtutis traxit et nominis qui per revelationem patris eundem et dei filium est confessus et Christum, quia unum horum sine alio receptum non proderat ad salutem et aequalis erat periculi dominum Iesum Christum aut deum tantummodo sine homine aut sine deo solum hominem credidisse. Post resurrectionem vero domini, quae utique veri corporis fuit, quia non alter est resuscitatus quam qui fuerat crucifixus et mortuus, quid aliud quadraginta dierum mora gestum est quam ut fidei nostrae integritas ab omni caligine mundaretur? Conloquens enim cum discipulis suis et cohabitans atque convescens et pertractari se diligenti curioso que contactu ab eis quos dubietas perstringebat, admittens ideo et clausis ad discipulos ianuis introibat et flatu suo dabat spiritum sanctum et donato intellegentiae lumine sanctarum scripturarum occulta pandebat et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens: videte manus meas et pedes quia ego sum; palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere, ut agnosceretur in eo proprietas divinae humanae que naturae individua permanere et ita sciremus verbum non hoc esse quod carnem, ut unum dei filium et verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium aestimandus est vacuus, qui naturam nostram in unigenito dei nec per humilitatem mortalitatis nec per gloriam resurrectionis agnovit nec sententiam beati apostoli et evangelistae Iohannis expavit dicentis omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex deo est et omnis spiritus qui solvit Iesum, ex deo non est, et hic est antichristus. Quid autem est solvere Iesum nisi humanam ab eo separare naturam et sacramentum per quod unum salvati sumus, inpudentissimis vacuare figmentis? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione eius eadem obcaecatione desipiat. Nam si crucem domini non putat falsam et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat, cuius credit mortem, agnoscat et carnem. Nec diffiteatur nostri corporis hominem quem cognoscit fuisse passibilem, quoniam negatio verae carnis negatio est etiam corporeae passionis. Si ergo Christianam suscipit fidem et a praedicatione evangelii suum non avertit auditum, videat quae natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno et aperto per militis lanceam latere crucifixi intellegat unde sanguis et aqua fluxerit, ut ecclesia dei et lavacro rigaretur et poculo. Audiat beatum Petrum apostolum praedicantem quod sanctificatio spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi, nec transitorie legat eiusdem apostoli verba dicentis; scientes quod non corruptibilibus argento et auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi. Beati quoque Iohannis apostoli testimonio non resistat dicentis: et sanguis Iesu filii dei emundat nos ab omni peccato et iterum: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est filius dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine, et spiritus est qui testificatur, quoniam spiritus est veritas, quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus et aqua et sanguis, et tres unum sunt, spiritus utique sanctificationis et sanguis redemptionis et aqua baptismatis, quae tria unum sunt et individua manent nihil que eorum a sui connexione seiungitur, quia catholica ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut nec sine vera divinitate humanitas nec sine vera credatur humanitate divinitas. Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit dicens: confiteor ex duabus naturis fuisse dominum nostrum ante adunationem, post vero adunationem unam naturam confiteor, miror tam absurdam tam que perversam professionem nulla iudicantium increpatione reprehensam et sermonem nimis insipientem ita omissum quasi nihil quod offenderet esset auditum, cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus dei filius fuisse dicatur quam nefarie postquam verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter aestimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, dilectionis tuae diligentiam commonemus, frater karissime, ut si per inspirationem misericordiae dei ad satisfactionem causa perducitur, inprudentia hominis inperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coartatus profiteretur se dicere quod ante non dixerat, et ei fidei adquiescere cuius prius fuisset alienus; sed cum anathematizando impio dogmati noluisset praebere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia dignum que esse qui iudicium condemnationis exciperet. De quo si fideliter atque utiliter dolet et quam recte mota sit episcopalis auctoritas, vel sero cognoscit vel si ad satisfactionis plenitudinem omnia quae ab eo male sunt sensa, viva voce et praesenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio, quia dominus noster verus et bonus pastor qui animam suam posuit pro ovibus suis et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos suae vult esse pietatis, ut peccantes quidem iustitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero causam pie ac fideliter exequendam fratres nostros Iulium episcopum et Renatum presbyterum tituli sancti Clementis, sed et filium meum Hilarum diaconum vice nostra direximus, quibus Dulcitium notarium nostrum, cuius nobis fides est probata, sociavimus, confidentes affuturum divinitatis auxilium ut is qui erraverat, damnata sensus sui pravitate salvetur. Deus te incolumen custodiat, frater karissime.

DCO (gr,la)
Dysinger(gr,la,en)