patristica.net/carthago
Codex canonum ecclesiae africanae Carthago 345-419-525 AD, 217 patres PL 67:182-; Labbé 2:1041-; Schaff |
||
Concilia Africae 345-525Breuiarium HipponenseCredimus in deum patrem omnipotentem, uisibilium et inuisibilium factorem et in unum dominum iesum christum filium dei, natum de patre unigenitum hoc est de substantia patris, deum [de] deo lumen de lumine deum uerum de deo uero, natum non factum, unius substantiae cum patre (quod graeci dicunt omousion); per quem omnia facta sunt siue quae in celo siue quae in terra; [qui] propter homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, homo factus per virginem mariam; passus est et resurrexit tertia die, ascendit in caelos, uenturus iudicare uiuos et mortuos; in spiritum sanctum. Eos etiam qui ducunt: erat quando non erat, et: quia ex nullis existentibus factus est uel ex alia substantia, dicentes mutabilem filium dei, hos anathematizat ecclesia catholica et apostolica disciplina. Placuit [etiam], propter errorem aui saepe solet oboriri, ut omnes africanae prouinciae observationem diei paschalis ab ecclesia carthaginensi curent accipere. Cresconius villeregiensis episcopus, qui tubuniensis ecclesiae cathedram tenuisse dicebatur, plebe sua, hoc est villeregiensis ecclesiae, iussus est esse contentus. Et hoc placuit, ut a nullo usurpentur plebes alienae. Primatum proprium mauritania sitifensis, cum id postularent, habere permissum est, inchoantibus mauris. Ceteri etiam primae sedis episcopi ex consilio episcopi carthaginensis ecclesiae primatus prouinciarum suarum constituendos esse professi sunt, [si aliqua altercatio fuerit]. Vt lectores populum non salutent. Vt ante xxv aetatis annos nec clerici ordinentur nec uirgines consecrentur. Vt primum scripturis diuinis instructi uel ab infantia eruditi, propter fidei professionem et assertionem, clerici promoueantur. Vt ordinatis episcopis uel clericis prius placita concilii conculcentur ab ordinatoribus eorum, ne se aliquid aduersus statuta concilii fecisse adserant. Vt etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum salis; quia, si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catechumenos oportet mutare. Vt corporibus defunctis eucharistia non detur; dictum est enim a domino: accipite et edite; cadauera autem nec accipere possunt nec edere. Deinde cauendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, cum eucharistiam non dari mortuis animaduertit. Vt propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe ueterescunt, singulis quibusque annis concilium conuocetur, ad quod omnes prouinciae quae primas sedes habent de conciliis suis ternos legatos mittant, ut minus inuidiosi minus que hospitibus sumptuosi conuentus plena possit auctoritas esse. De tripoli uero, propter inopiam episcoporum, unus episcopus ueniat. Vt quisque episcoporum accusatur, ad primatem prouinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, primatis litteris euocatus, minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex die qua eum litteras accepisse constituerit. Quod si aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum, post mensem secundum, tamdiu non communicet, donec purgetur. Si autem nec ad concilium uniuersale anniuersarium occurrere uoluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipsi in se damnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore sane quo non communicat, nec in sua plebe communicet. Accusator autem eius, si numquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non remoueatur; si uero aliquando defuerit, restituto communioni episcopo, ipse remoueatur, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse sed non potuisse probauerit. Sane placuit et illud: vt agere coeperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad accusandum uel agendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen si ecclesiasticas, dicere uoluerit. Si autem presbyteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis legitimo numero collegarum, idest: in presbyteri nomine v in diaconi ii, episcopi ipsorum causam discutiant, eadem dierum, et dilationum, et a communione remotionum, et discussione personarum inter accusatores et qui accusantur, forma seruata. Reliquorum autem causas etiam solus episcopus loci cognoscat et finiat. Sane quisquis episcopus seu clericorum, cum in ecclesia ei fuerit crimen institutum uel ciuilis causa fuerit commota, relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat, hoc in criminali. In ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit. Cui enim ad eligendos iudices undique ecclesiae patet auctoritas, ipse se indignum fraterno consortio iudicat, qui de universa ecclesia male sentiendo, saeculari de iudicio poscit auxilium, cum priuatorum christianorum causas apostolus ad ecclesiam deferri atque ibi determinari praecipiat. Hoc etiam placuit ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos ubi est maior auctoritas fuerit prouocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si conuici non potuerint uel inimico animo iudicasse uel aliqua cupiditate aut gratia deprauato. Sane si ex consensu partium iudices electi fuerint, etiam a pauciore numero quam constitutum est, non liceat prouocari. Vt filii episcoporum et clericorum spectacula saecularia non exhibeant nec exspectent. Vt gentilibus uel haereticis et schismaticis filii episcoporum uel quorumlibet clericorum matrimonio non coniungantur. Vt episcopi uel clerici filios suos a sua potestate per emancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum et de aetate fuerint securi, ut possint ad eos iam propria pertinere peccata. Vt episcopi uel clerici eis qui christiani catholici non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, nec per donationes rerum suarum aliquid conferant. Vt episcopi, presbyteri et diaconi non sint conductores aut procuratores priuatorum neque ullo tali negotio uictum quaerant, quo eos uel peregrinari uel ab ecclesiasticis officiis auocari necesse sit. Vt cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, auiae, materterae, amitae, sorores, et filiae fratrum aut sororum, et quaecumque ex familia, domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, iam cum eis habitabant, uel si filii eorum, iam ordinatis parentibus, uxores acceperint, aut seruis, non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit. Vt episcopi, presbyteri et diaconi non ordinentur priusquam omnes qui sunt in domo eorum christianos catholicos fecerint. Vt lectores ad annos pubertatis legant; deinceps autem nisi aut uxores custodita pudicitia duxerint aut continentiam professi fuerint, legere non sinantur. Vt clericum alienum nisi concedente eius episcopo nemo audeat uel retinere uel promouere in ecclesia sibi credita. Clericorum autem nomen etiam lectores retinebunt. Vt nullus ordinetur nisi probatus uel episcoporum examine uel populi testimonio. Vt nemo in precibus uel patrem pro filio uel filium pro patre nominet; et cum altari adsistitur semper ad patrem dirigatur oratio. Et quicumque sibi preces aliunde describit, non eis utatur nisi prius eas cum instructioribus fratribus contulerit. Vt nullus clericorum amplius recipiat quam cuiquam commodauerit, siue pecuniam det, siue quamlibet speciem. Vt in sacramentis corporis et sanguinis domini nihil amplius offeratur quam ipse dominus tradidit, hoc est panem et uinum aquae mixtum. Primitiae uero seu lac et mel, quod uno die sollemnissimo pro infantum mysterio solet offerri, quamuis in altari offerantur, suam tamen habent propriam benedictionem, ut a sacramento dominici corporis et sanguinis distinguantur. Nec amplius in primitiis offeratur quam de uuis et frumentis. Vt clerici continentes ad uiduas uel uirgines nisi ex iussu uel permissu episcoporum uel presbyterorum non accedant; et hoc non soli faciant, sed cum clericis aut cum his cum quibus episcopus aut presbyter iusserit. Sed nec ipsi episcopi aut presbyteri soli habeant accessum ad huiusmodi feminas, sed aut ubi clerici praesentes sunt aut graues aliqui christiani. Vt primae sedis episcopus non appelletur principes sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. Vt clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate. Vt episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cuiusque prouinciae, ut ab eo praecipue possint formatas accipere. Hinc etiam dirigendae litterae concilii ad transmarinos episcopos. Vt sacramenta altaris nonnisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniuersario quo cena domini celebratur. Nam si aliquorum postmeridiano tempore defunctorum siue episcoporum siue clericorum siue ceterorum commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt iam pransi inueniantur. Vt nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant; populi etiam ab huiusmodi conuiuiis, quantum potest fieri, prohibeantur. Vt paenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio paenitentiae tempora decernantur. Et ut presbyteri inconsulto episcopo non reconcilient paenitentes, nisi absentia episcopi, necessitate cogente. Cuiuscumque autem paenitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam ecclesiam commouerit, ante absidam manus est imponantur. Vt uirgines sacrae, cum parentibus a quibus custodiebantur priuatae fuerint, episcopi uel presbyteri, ubi episcopus absens est, prouidentia grauioribus feminis commendentur, aut simul habitantes inuicem se custodiant, ne passim uagando ecclesiae laedant existimationem. Vt aegrotantes, si pro se respondere non possunt, cum uoluntatis eorum testimonium sui periculo proprio dixerint, baptizentur. Vt scenicis uel apostaticis conuersis uel reuersis ad dominum gratia uel reconciliatio non negetur. Vt presbyter non consulto episcopo uirgines non consecret; crisma uero numquam conficiat. Vt clerici in aliena ciuitate non immorentur, nisi causa eorum iustas episcopus loci uel presbyteri locorum peruiderint. Vt praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine diuinarum scripturarum. Sunt autem canonica scripturae: genesis. exodus, leuiticus. numeri. deuteronomium. iesu naue. iudicum. ruth. regnorum libri iiii. paralipomenon libri ii. iob. psalterium. salomonis libri v. liber xii prophetarum minorum. item isaias. hieremias. ezechiel. danihel. tobias. iudith. esther. esdrae libri ii. machabaeorum libri ii. Noui autem testamenti: euangelia libri iiii. actus apostolorum liber i. pauli apostoli epistolae xiiii. petri ii. iohannis iii. iude i. iacobi i. apocalipsis iohannis. Ita ut de confirmando isto canone transmarina ecclesia consulatur. Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniuersarii dies eorum celebrantur. Placuit etiam ut, quoniam praecedentibus conciliis statutum est ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis, sed in numero laicorum, propter salutem quae nulli deneganda est - tantum autem inopia clericorum ordinandorum in africa patiuntur ecclesiae, ut quaedam loca omnino deserta sint - seruetur quidem in istis quod ante decretum est, sed exceptis his quos aut non rebaptizasse constiterit aut qui cum suis plebibus ad communionem catholicam transire uoluerint. Si enim scriptum est quod duobus si conuenerit christianis, quidquid petierint, impetrabunt, non oportet dubitare quod, remoto scandalo dissensionis, uniuersae plebis in unitate redacta concordia idonea sit impetrare de misericordia domini ut ipsius pacis compensatione et sacrificio caritatis aboleantur quae, maiorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari, priusquam inde transmarina ecclesia consulatur. Honoratus et vrbanus episcopi dixerunt: et illud nobis mandatum est ut, quia proxime fratres nostri numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, nonnisi a duodecim censeatis celebrari episcoporum ordinationes. Aurelius episcopus dixit: forma antiqua seruabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum. Propterea quia et in tripoli forte et in arzuge interiacere uidentur barbarae gentes - nam in tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantummodo, et possunt forte de ipsorum numero uel duo necessitate aliqua occupari - difficile est enim ut de quolibet numero omnes esse ecclesiasticae utilitate? nam et in ecclesia ad quam possint occurrere; numquid debet hoc ipsum impedimentum dignata est uestra sanctitas conuenire crebro ac paene per omnem dominicam ordinandos habemus. Numquidnam frequenter potero duodecim uel decem uel non multo minus aduocare episcopos. Sed facile est mihi duos adiungere meae paruitati uicinos. Quapropter cernit me cum caritas uestra hoc ipsum obseruari non posse. Sed illud est statuendum, ut quando eligendum episcopum conuenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia perpetrata sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres iam isti, sed postulentur ad numerum supradictorum unus uel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur personae contradicentium, postremo illa quae obiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit sub conspectu publico ita demum ordinetur. Si hoc cum uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae dignationis responsione. Ab uniuerso episcopis dictum est: satis placet. Item placuit de infantibus, quoties non inueniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc enim legati maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. Codex Apiarii causaeIncipit concilium habitum apud carthaginem africae. Post consulatum gloriosissimorum imperatorem honorii xii et theodosii viii augg. viii kal. iunias. Carthagine, in secretario basilicae fausti. Cum aurelius papa una cum valentino primae sedis prouinciae numidiae, faustino ecclesiae potentinae, prouinciae italiae, piceni, legato ecclesiae romanae, sed et legatis diuersarum prouinciarum africanarum, idest numidiarum duarum, bizacenae, mauritaniae sitifensis et mauritaniae caesariensis sed et tripolim, et vincentio culusitano, fortunatiano neapolitano et ceteris episcopis prouinciae proconsularis ccxvii, necnon philippo et asello presbyteris legatis ecclesiae romanae, [aeque] consedisse[n]t, adstantibus diaconis, aurelius episcopus dixit: post diem praestitutam concilii, ut recordamini, fratres beatissimi, multa flagitata sunt, exspectantes fratres nostros qui nunc ad praesentem synodum legati aduenerunt, quae gestis necesse est socientur. Qua de re domino deo nostro de tantae congregationis coetu gratias referimus. Superest ut tam exemplaria nicaeni concilii, quae nunc habemus et a patribus constituta sunt, quam etiam hic a decessoribus nostris eandem synodum firmantes, uel quae secundum eam formam per omnes clericorum gradus a summo usque in ultimo salubriter ordinata sunt, in medio proferantur. Ab uniuerso concilio dictum est: proferantur. Danihel notarius recitauit: nicaeni concilii fidei professio uel statuta ita se habent: et cum diceret, faustinus episcopus plebis potentinae prouinciae italiae piceni, legatus romanae ecclesiae dixit: iniuncta nobis sunt a sede apostolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis cum uestra beatitudine tractanda, sicuti et gestis superioribus meminimus, hoc est de canonibus ut conseruentur et constitutio eorum et consuetudo: quia et aliqua ordine et canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini uestrae tractemus, et postea cetera quae acta uel inchoata sunt inserta firmabuntur, ut et ad sedem uenerandam rescriptis uestris intimare possitis, atque nos admonuisse apud uenerabilem papam euidenter clareat, licet et capitula actionum iam inserta sint gestis. De ipsis ergo, ut superius dixi, quid uestrae beatitudini placeat agere debemus. Veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit uestra beatitudo quia in eo contineatur, ut ad singula respondeatur. Aurelius episcopus dixit: proferatur commonitorium quod fratres et consacerdotes nostri actis nuper allegauerunt. Et cetera quae acta uel agenda sunt subsequenter. Danihel notarius recitauit: commonitorium. Fratri faustino episcopo et filiis philippo et asello presbyteris zosimus episcopus. Vobis commissa negotia non latet uos ita ac si nostra ibi - immo quia nostra ibi in uobis praesentia est - cuncta peragere, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum et uerba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inseruimus. Ita enim dixerint fratres in concilio nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent. "Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit et iudicauerint congregati episcopi regionis ipsius et de gradu suo deiecerint eum, et appellasse uideatur et confuerit ad beatissimum ecclesiae romanae episcopum et uoluerit audiri et iustum putauerit ut renouetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitimis et propinqua prouincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et iuxta fidem ueritatis definiant. Quod si quia rogat causam suam iterum audiri et deprecatione sua mouerit episcopum romanum ut a latere suo presbyteros mittat, erit in potestate episcopi quia uelit et quid existimet; et si decreuerit mittendos esse qui praesentes cum episcopis iudicent, habentes auctoritatem eius a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio; si uero crediderit sufficere episcopus ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicauerit". Et cum recitaret, alypius episcopus ecclesiae thagastensis legatus prouinciae numidiae dixit: de hoc iam superioribus etiam litteris rescripsimus, et id nos seruaturos profitemur quod in nicaeno concilio constitutum est. Adhuc tamen me mouet quoniam, cum inspiceremus graeca exemplaria huius synodi nicaeni, ista ibi nescio qua ratione minime inuenimus. Vnde petimus uenerationem tuam, sancte papa aureli, ut quia hoc authenticum concilium nicaenum in urbe dicitur esse constantinopolitana, aliquos cum scriptis tuae sanctitatis mittere digneris; et non solum ad ipsum sanctum fratrem nostrum constantinopolitanum episcopum, sed etiam alexandrinae et antiochenae sacerdotes, qui hoc nobis sub adstipulatione litterarum suarum dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur: quia nos ita ut frater faustinus adtulit minime inuenimus. Ista nos tamen paulisper seruaturos, ut antea dixi, donec integra exemplaria ueniant, profitemur. Petendus est autem litteris nostris etiam uenerabilis ecclesiae romanae episcopus bonifatius, ut ipse quoque dignetur ad memoratas ecclesias aliquos mittere, qui eadem exemplaria praedicti concilii nicaeni secundum eius [ueritatem] possint scripta perferre. Nunc autem memorati concilii nicaeni qualia exemplaria habemus his gestis sociamus. Faustinus episcopus legatus ecclesiae romanae dixit: nec uestra sanctitas praeiudicat ecclesiae romanae siue de hoc capitulo siue de aliis, quia ut dicere dignatus est frater noster et coepiscopus alypius dubios esse canones; sed haec ipsa ad sanctum ac beatis simum papam nostrum scribere dignemini, ut et ipse integros canones inquirens cum uestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit. Sufficit autem ut et ipse beatissimus episcopus urbis romae, sicuti et uestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contentio inter ecclesias nasci uideatur, sed magis caritate fraterna deliberare possitis, ipso rescribente, quid melius obseruari debeat. Aurelianus episcopus dixit: praeter ista quae deprompsimus actis necesse est ut etiam nostrae paruitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro bonifatio singula quae tractamus plenissime intimemus; ergo si omnibus placet prosecutio nostra, ore omnium condiscamus. Vniuersum concilium dixit: placuit. Novatus episcopus legatus mauritaniae sitifensis dixit: nunc meminimus in hoc praesenti commonitorio lectum etiam de presbyteris uel diaconis continere qualiter audiri ab episcopis suis uel a finitimis debeant, quod in nicaeno concilio minime legimus. Vnde hoc ipsum iubeat sanctitas uestra nobis recitari. Aurelius episcopus dixit: recitetur ad locum etiam hoc quod deposcitur. Danihel notarius recitauit: "de appellationibus autem clericorum idest minoris loci, est ipsius synodi certa responsio, de qua re quid acturi sitis credimus inserenda: quod taliter dictum est: "osius episcopus dixit: quid me adhuc moueat reticere non debeo. Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet) cito aut aspere commoueatur aduersus presbyterum siue diaconum suum et exterminare eum de ecclesia uoluerit, prouidendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem. Habeat potestatem eiectus ut finitimos interpellet, ut causa eius audiatur et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientia roganti. Et ille episcopus qui aut iuste aut iniuste reiecit patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur eius aut emendetur sententia. Et cetera ---". Cum que recitaretur, augustinus episcopus ecclesiae ypponiensis prouinciae numidiae dixit: et hoc nos seruaturos profitemur, salua diligentiore inquisitione nicaeni concilii. Aurelius episcopus dixit: si hoc etiam omnium uestrae caritati placet, responsione firmate. Vniuersum concilium dixit: omnia quae in nicaeno concilio statuta sunt placent nobis omnibus. Iucundus episcopus ecclesiae suffetulanae legatus prouinciae bizacenae dixit: quod statutum est in nicaeno concilio uiolari a quoquam nullatenus potest. Faustinus episcopus legatus ecclesiae romanae dixit: adhuc secundum professionem sanctitatis uestrae, tam sancti alypii quam etiam fratris nostri iucundi, aliqua infirmari credo, aliqua firmari, quod non debeant. Sed cum iam in dubium ipsi canones uenerint, ergo, ut placet et nobis et beatitudini uestrae, ad sanctum et uenerabilem ecclesiae romanae episcopum uestra sanctitas scribere dignetur, ut et ipse, quod et sanctus augustinus statuere dignatus est, deliberare possit utrumnam et hoc consentiendum sit ac reticendum, hoc est de appellationibus inferioris gradus. Si ergo in dubium uenit et de hoc capitulo, iustum est ut beatissimae sedis episcopus informari debeant, si tamen adprobatis canonicus hoc non inueniri possit. Aurelius episcopus dixit: etiam quae dudum uestrae caritati intimauimus, nunc patimini exemplaria statutorum nicaeni concilii sed et quae hic salubriter a nostris decessoribus constituta secundum eiusdem concilii formam uel quae nunc ordinata sunt, recitari et gestis inseri. Omne concilium dixit: exemplaria fidei et statuta nicaeni synodi quae ad nostrum concilium per beatae recordationis olim prodecessorem tuae sanctitatis qui interfuit caecilianum episcopum adlata sunt, sed et quae patres ea exempla sequentes hic constituerunt, uel nunc communi tractatu constituimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt, ita ut, [ut] superius dictum est, uenerabilibus uiris antiochenae et alexandrinae sed et constantinopolitanae ecclesiarum episcopis scribere uestra beatitudo dignetur, ut exemplaria uerissima concilii nicaeni dirigant sub adstipulatione litterarum suarum, quo declarata ueritas [sit super] capitula, quae in commonitorio praesente frater et coepiscopus noster faustinus sed et fratres presbyteri philippus et asellus se cum adtulerunt; collecta synodo, de hoc in sequenti tractabimus: et aut ibidem reperta a nobis firmabuntur, aut si non inueniantur, sileantur. Aurelius episcopus dixit: haec ita apud nos habentur exemplaria statutorum, quae tunc patres nostri de concilio nicaeno se cum detulerunt, cuius formam seruantes, haec quae sequentur constituta, firmata a nobis, custodientur. Vniuersum concilium dixit: deo propitio pari professione fides ecclesiastica, quae nos traditur, in hoc coetu glorioso primitus confitenda est, tunc demum ordo ecclesiasticus singulorum et consensu omnium adstruendus. Ad conprobandas fratrum et coepiscoporum nostrorum nuper promotorum mentes, ea proponenda sunt quae a patribus certa dispositione accepimus, ut trinitatis quam nostris sensibus consecratam retinemus, patris et filii et spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam, sicut didicimus, ita dei populos instruamus. Ab uniuersis episcopis dictum est: plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus, fidem euangelicam cum uestra doctrina sequentes. Aurelius episcopus dixit: cum praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres, qui constrictione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros et diaconos, ita placuit, ut condecet sacros antistites ac dei sacerdotes necnon et leuitas, uel qui sacramentis diuinis inseruiunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a domino postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa seruauit antiquitas nos quoque custodiamus. Faustinus episcopus ecclesiae potentinae prouinciae piceni, legatus romanae ecclesiae dixit: placet ut episcopus, presbyter et diaconus, uel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, ab uxoribus se abstineant. Ab uniuersis episcopis dictum est: placet ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur qui altariis inseruiunt. Aurelius episcopus dixit: auaritiae cupiditatem quam rerum omnium malarum matrem esse nemo quis dubitet. Proinde inhibendum est ne quis alienos usurpet aut per praemium terminos patrum statutos transcendat. Nec omnino cuiquam clericorum liceat de qualibet re fenus accipere. Quamquam nouellae suggestiones, quae uel obscura sunt uel sub genere latent, inspectam a nobis formam accipient. Ceterum de quibus apertissime scriptura sanxit, non ferenda sententia est sed sequenda. Proinde quod in laicis deprehenditur multo magis debet in clericis praedamnari. Vniuersi dixerunt: nemo contra prophetas, nemo contra euangelia facit sine periculo. Fortunatianus episcopus dixit: in praeteritis conciliis statuta meminimus ut chrisma uel reconciliatio paenitentium necnon et puellarum consecratio a presbyteris non fiat; si quis emerserit hoc facere, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: audiuit dignatio uestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri fortunatiani; quid ad haec dicitis? Ab uniuersis episcopus dictum est: chrismae confectio et puellarum consecratio a presbyteris non fiat uel reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc omnibus placet. Aurelius episcopus dixit: si quisquam in periculo fuerit constitutus et reconciliari se diuinis altaribus petierit, si episcopum absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum et sic periclitantem eius praecepto reconciliare; quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis episcopis dictum est: placet quod sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est. Numidius episcopus maxulitanus dixit: praeterea sunt quamplurimi non bonae conuersationis qui existimant maiores natu uel episcopos passim uage que in accusatione pulsandos; debent tam facile contra apostolicam regulam admitti necne? Si autem presbyteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis legitimo numero colligarum: in presbyteri nomine quinque, et in diaconi duobus, episcopi ipsorum causam discutiant, eadem dierum uel dilationum et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma seruata. Reliquorum autem causas etiam solus episcopus loci cognoscat et finiat. Aurelius episcopus dixit: placet igitur caritati uestrae ut si qui sceleribus inretitus est uocem aduersus maiorem natu non habeat accusandi? Ab uniuersus episcopus dictum est: si criminosus est, non admittatur. Augustinus episcopus legatus prouinciae numidiae dixit: hoc statuere dignamini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt et siue ab aliquo episcopo uel presbytero fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare iudicium. Ab uniuersis episcopis dictum est: hoc omnibus placet. Alypius episcopus ecclesiae thagastensis, legatus prouinciae numidiae dixit: nec illud praetermittendum est, ut si qui forte presbyter ab episcopo suo correptus, tumore uel superbia inflatus putauerit separatim sacrificia deo offerenda uel aliud erigendum altare contra ecclesiasticam fidem uel disciplinam crediderit, non exeat inpunitus. Valentinus primae sedis prouinciae numidiae dixit: necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt quae frater noster alypius prosecutus est; proinde quid exinde uideatur uestrae dilectioni dicite. Ab uniuersis episcopis dictum est: si quis presbyter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud uicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis causa possit audiri ac per ipsos suo episcopo reconciliari; quod nisi fecerit sed superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium deo obtulerit, anathema habeatur; nihilominus et locum amittat. Et si querimoniam iustam aduersus episcopum non habuerit inquirendum erit. Felix episcopus dixit: suggero secundum statuta ueterum conciliorum ut si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquod incurrerit, et si fuerit nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne se crimine remaneat, a duodecim episcopis audiatur. Et a sex, uel septem cum proprio, presbyter audiatur et a tribus diaconus. Aurelius episcopus dictum est: a nobis ueterum statuta debere seruari sicuti et inconsulto primate cuiuslibet prouinciae tam facile non praesumant multi congregati episcopi episcopum ordinare; at si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, eius praecepto ordinare debebunt episcopum. Et si qui contra suam professionem uel subscriptionem uenerit, ipse se ab hoc coetu separabit. Sane placuit de tripoli propter inopiam prouinciae ut unus episcopus in legatione ueniat et ut presbyter ibi a quinque audiatur episcopis et diaconus a tribus, ut supra memoratum est. Quisquis episcoporum, presbyterorum et diaconorum seu clericorum, cum in ecclesia ei fuerit crimen institutum uel ciuilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari uoluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat et hoc in criminali; in ciuili perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit. Sane et illud: si ex consensu partium qui electi fuerint iudices etiam a pauciore numero quam constitutum est non liceat prouocari. Et: vt filii sacerdotum spectacula saecularia non tantum non exhibeant sed nec spectent licet. Et: hoc semper christianis omnibus interdictum sit ut ubi blasphemia sunt non accedant. Et: vt episcopi, presbyteri et diaconi non sint conductores aut procuratores neque ullo turpi negotio et inhonesto uictum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: nullus militant deo implicat se negotiis saecularibus. Et: vt lectores, cum ad annos pubertatis peruenerint, cogantur uxores ducere aut continentiam profiteri. Et: vt clericus, si commendauerit pecuniam, pecuniam accipiat, si speciem, speciem eandem, quantum dederit, accipiat. Et: vt ante uiginti quinque annos nec diaconi ordinentur nec uirgines consecrentur. Et: vt lectores populum non salutent. Primatum uero proprium cum mauritaniae sitifensis episcopi postularent primatum uel omne concilium episcoporum numidiae, consentientibus omnibus episcopis prouinciarum africanarum, propter longinquitatem habere permissum est; cum consilio carthaginensis ecclesiae factum est. Item placuit ut ordinatis episcopis uel clericis prius placita concilii inculcentur eorum auribus ab ordinatoribus suis, eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse paeniteant. Et: vt corporibus defunctorum eucharistia non detur: dictum est enim: accipite et edite; cadauera autem nec accipere possunt nec edere. Et: nec iam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignauia. Pro qua re confirmandum est in hac sancta synodo ut secundum nicaena statuta, propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe ueterescunt, singulis quibusque annis concilium conuocetur; ad quod omnes prouinciae quae primas sedes habent de conciliis suis binos aut quantos delegerint legatos mittant ad episcopos congregatos, ut conuentu plena possit esse auctoritas. Aurelius episcopus dixit: quisquis uero episcoporum accusatur, ad primatem prouinciae ipsius causas deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, electorum iudicum die statuta litteris euocatus minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit; quod si aliquas ueras necessitates causa probauerit, quibus occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; uerum tamdiu post mensem secundum non communicet donec purgetur. Si autem nec ad concilium uniuersale anniuersarium occurrere uoluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse iudicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia uel parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non remoueatur; si uero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo remoueatur accusator a communione, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse sed non potuisse probauerit. Illud uero: vt cum agere coeperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, adserere uoluerit. Si autem presbyteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis propriis episcopis legitimo numero collegarum, quod ab eodem accusati petierint, idest in presbyteri nomine quinque, in diaconi duo, episcopi ipsorum causam discutiant, eadem dierum et dilationum et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma seruata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solum episcopus loci cognoscat et finiat. Et: vt filii clericorum gentilibus uel haereticus non coniungantur. Et: vt episcopi uel clerici in eos qui catholici christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum nihil conferant. Et: vt episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cuiusque prouinciae, ut ab eo praecipue possint sumere formatam uel commendationem.
Addimus itaque, fratres, carissimi; praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamuis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit quod et in diuersis conciliis firmatum est: subdiacones qui sacra mysteria contrectant diacones, presbyteri, sed et episcopi secundum priora statuta etiam ab uxoribus se continere, ut tamquam non habentes uideantur esse; quod nisi fecerint, ab ecclesiastico remoueantur officio. Ceteros autem clericos ad hoc non cogi, nisi maturiore aetate. Ab uniuerso concilio dictum est: quae uestra sanctitas est iuste moderata, et sancta et deo placita sunt, confirmamus. Placuit etiam: vt rem ecclesiae nemo uendat; quod si reditum non habet, et aliqua necessitas nimia cogit, hanc insinuandam esse primati prouinciae ipsius, ut cum statuta numero episcoporum utrum faciendum sit arbitrentur. Quod si tanta urguet necessitas ut non possit ante consulere, saltim uicinos testes conuocet episcopos, curans ad concilium omne referre suae ecclesiae necessitates. Quod si non fecerit, reus deo et concilio uenditor, honore amisso, teneatur. Item confirmatum est: vt si quando presbyteri uel diaconi in aliqua grauiore culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remouere, non eis manus uel tamquam paenitentibus uel tamquam fidelibus laicis imponatur. Neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur. Item placuit ut presbyteri et diaconi uel ceteri inferiores clerici in causis quas habuerint, si de iudicio episcoporum suorum questi fuerint, uicini episcopi eos audiant et inter eos quidquid est causae finiant adhibiti ab eis episcopi ex consensu episcoporum suorum. Quod si et ab eis prouocandum putauerint, non prouocent nisi ad africana concilia uel ad primatus suarum prouinciarum, Ad transmarinam autem qui putauerit appellandum a nullo intra africam in communionem suscipiatur. Item placuit uniuerso concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu siue episcopus siue quilibet clericus et tempore excommunicatus suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam. Item placuit, ut accusatus uel accusator, in eo loco unde est ille qui accusatur si metuit aliquam uim temerariam multitudinis, locum sibi eligat proximum quo non sit difficile testes perducerem ubi causa finiatur. Item placuit, ut quicumque clerici uel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperauerint episcopis suis uolentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promouere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt. Item placuit, ut episcopi, presbyteri, diaconi uel quicumque clerici, qui nihil habentes ordinantur et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quaecumque praedia nomini suo comparant, tamquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur, nisi admoniti in ecclesiam eandem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis obuenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit; quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint, honore ecclesiastico indigni, tamquam reprobi iudicentur. Ita etiam placuit ut presbyteri non uendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis, quomodo episcopis non licet uendere praedia ecclesiae, ignorante concilio uel presbyteris suis, non habentes necessitatem Et: vt episcopo non liceat matrici ecclesiae, tituli presbyteri sui rem usurpare. Aurelius episcopus dixit: Iuxta statuta totius concilii congregati et meae mediocritatis sententiam placet facere rerum omnium conclusionem: uniuersi tituli designati et digesti huius diei tractatum ecclesiastica gesta suscipient; ea uero quae adhuc expressa non sunt, cum cognouerimus, die sequenti per fratres nostros faustinum episcopum, philippum et asellum presbyteros uenerabili fratri et coepiscopo nostro Bonifatio rescribemus. Concilia Africana secundum traditionem coll. HispanaeCaesario et attico uu. cc. conss., v kal. septembris, carthagine in secretario basilicae restitutae, cum aurelius episcopus una cum coepiscopis suis consedisset, adstantibus diaconibus, [constituta sunt haec quae in praesenti concilio definita sunt]. Vt comprovinciales episcopi pascha svvm primatem inqvirant. Placuit igitur [in principio] propter errorem qui saepe solet oboriri, ut omnes africae prouinciae episcopi obseruationem diei paschalis ab ecclesia carthaginense curent accipere. Vt per singvlos annos concilivm fiat. [Similiter] placuit ut propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe ueterescunt, singulis quibusque annis concilium conuocetur, ad quod omnes prouinciae quae primas sedes habent de conciliis suis binos aut quantos elegerint episcopos legatos mittant; ut et minus inuidiosi minus que hospitibus sumptuosi existant, et in congregato conuentu plena possit esse auctoritas; de tripoli autem propter inopiam episcoporum unus episcopus ueniat. Vt episcopvs privsqvam ordinetvr canones agnoscat. Item placuit ut ordinandis episcopis uel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse paeniteant. Vt levitae et virgines ante viginti qvinqve annos non consecrentvr. Item placuit ut ante uiginti quinque annos aetatis nec [diacones] ordinentur nec uirgines consecrentur; et ut lectores populum non salutent. Vt sacramentvm catechvmenis non praebeatvr. Item placuit, ut etiam per solemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum salis; quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catechumenos oportet mutare. Vt mortis baptismvs vel evcharistia non detvr. Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur; dictum est enim a domino; accipite et edite; cadauera autem nec accipere possunt nec edere. Deinde cauendum est ne mortuos etiam baptizari posse fratrum infirmitas credat, [quibus] nec eucharistiam dari animaduerterit. Vt si episcopvs accvsatvr, vbi vel infra quod tempvs examinetvr. Aurelius episcopus dixit: quisquis episcoporum accusatur, ad primatem prouinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam primae sedis litteris euocatus die statuta minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse, constiterit: quod si aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; uerum tamdiu post mensem secundum non communicet donec purgetur. Si autem ad concilium uniuersale anniuersarium occurrere uoluerit ut uel ibi causa eius terminetur, ipse in se damnationis, sententiam dixisse iudicetur; tempore sane quo non communicat, nec in sua ecclesia uel parochia communicet: accusator autem eius si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non remoueatur; si uero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communionem episcopo, ipse remoueatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probauerit. Illud uero placuit, ut cum agere coeperit in episcoporum iudicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas non tamen si ecclesiasticas asserere uoluerit. De praesbyteris et diaconibvs, qvanti episcopi eos avdiant. Si autem praesbyteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, una se cum in praesbyteri nomine episcopi sex, in diaconi tres, ipsorum causam discutiant, eadem dierum et dilatione et a communione remotionum et discussione personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma seruata. Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat. Vt clerici pvblica ivdicia non appellent. Item placuit, ut quisquis episcoporum, praesbyterorum et diaconorum seu clericorum, cum in ecclesia ei crimen fuerit institutum uel ciuilis causa fuerit commota, si relicto ecclesiastico iudicio, publicis iudiciis purgari uoluerit, etiam si pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat; et hoc in criminali [actione]: in ciuili uero perdat quod euicit, si locum suum obtinere maluerit. Cui enim ad eligendos iudices undique ecclesiae patet auctoritas, ipse se indignum ecclesiae iudicat, qui de uniuersa ecclesia male sentiendo de iudicio saeculari poscit auxilium, cum priuatorum christianorum causas apostolus etiam ad ecclesiam deferri ibi determinari praecipiat. Si qvisqve ab aliis ivdicibvs ecclesiasticis ad alios fverit, non obesse prioribvs si diversa sententia proferatvr. Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos ubi est maior auctoritas fuerit prouocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si conuinci non potuerint uel inimico animo iudicasse uel aliqua cupiditate aut gratia deprauati: sane si ex consensu partium iudices electi fuerint, etiam a pauciori numero quam constitutum est non liceat prouocari. Vt filii clericorvm ad spectacvla non accedant. Vt filii sacerdotum uel clericorum spectacula saecularia non exhibeant, sed ne spectent, quandoquidem ab spectando etiam omnes laici prohibeantur; semper enim christianis omnibus hoc interdictum est, ut ubi blasphemiae sunt non accedant. Vt filii clericorvm matrimoniis infidelivm socientvr. Item placuit, ut filii [uel filiae] episcoporum uel quorumlibet clericorum gentilibus uel haereticis aut schismaticis matrimonio non coniungantur. Vt clerici de rebvs svis nihil infidelibvs conferant. Vt episcopi uel clerici in eos qui catholici christiani non sunt. Etiam si consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum nihil conferant. Vt clerici filios svos a sva potestate exire non sinant, nisi aetate et moribvs comprobatis. Vt episcopi uel clerici filios suos a sua potestate per mancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum fuerint et de aetate securi, ut possint ad eos iam propria pertinere peccata. Vt clerici non sint condvctores vel negotiatores. Item placuit, ut episcopi, praesbyteri et diaconi uel clerici non sint conductores aut procuratores priuatorum, neque ullo turpi uel inhonesto negotio uictum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus. Vt clericvs non sit vsvrarivs. Vt nullus clericorum amplius recipiat, quam cuiquam quod accommodauerit: si pecuniam, pecuniam accipiat: si speciem, speciem: quantum dederit accipiat: et quidquid aliud, tantum quantum dederit. Vt cvm clericis extraneae feminae non cohabitent. Vt cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, auiae et materterae, amitae, sorores et filiae fratrum aut sororum, et quaecumque ex familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, iam cum eis habitabant, uel si filii eorum iam ordinatis parentibus uxores acceperunt, aut seruis non habentibus in domo ducant, aliunde ducere necessitas fuerit. Vt clerici non ordinentvr nisi omnes qvi cvm svnt fideles extiterint. Vt episcopi et praesbyteri et diaconi non ordinentur priusquam omnes qui sunt in domo eorum christianos catholicos fecerint. Vt clerici cvm ad pvbertatem venerint avt conivgivm avt castitatem profiteantvr. Placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis uenerint, cogantur aut uxores ducere aut continentiam profiteri. Vt plebes alienas alivs episcopvs non vsvrpet. Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, [nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegae sui]. Vt nvllvs episcopvs alienvm clericvm avdeat retinere vel ordinare. Vt clericum alienum, nisi concedente eius episcopo, nemo audeat retinere uel promouere in ecclesia sibi credita: clericorum autem nomen etiam lectores [et psalmistae et ostiarii] retinent. Vt nvllvs clericvs, fverit vitae probabilis. Vt nvllvs ordinetur [clericus], nisi probatus uel episcoporum examine uel populi testimonio. De precibvs et orationibvs. Vt nemo in precibus uel patrem pro filio, uel filium pro patre nominet; et cum altari assistitur semper ad patrem dirigatur oratio; et quicunque sibi preces aliunde describit, non eis utatur, nisi prius eas cum instructioribus fratribus contulerit. Vt in sacrificio tantvm panis et calix offeratvr. Vt in sacramentis corporis et sanguinis domini nihil amplius offeratur quam ipse dominus tradidit, hoc est panem et uinum aquae mixtum; nec amplius in primitiis offeratur, quam de uuis et frumentis. Ne clerici vel continentes ad virgines vel vidvas soli habeant accessvm. Vt clerici uel continentes ad uiduas uel uirgines nisi ex iussu uel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant, et hoc non soli faciant, sed cum conclericis uel cum his cum quibus episcopus aut presbyter iusserit. Nec ipsi episcopi et presbyteri soli habeant accessum ad huiusmodi feminas, sed ubi aut clerici praesentes sunt aut graues aliqui christiani. Vt primae sedis episcopvs princeps sacerdotvm non appelletvr. Vt primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus. Vt clerici tabernas non ingrediantvr. Vt clerici edendi uel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate. Vt episcopvs sine formata metropolitani longivs non proficiscatvr. Vt episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cuiusque prouinciae, ut ab eo praecipue possit sumere formatam uel commendationem. Vt missa a ieivnis celebretvr. Vt sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur; nam si aliquorum promeridiano tempore defunctorum, siue episcopum siue ceterorum, commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt iam pransi inueniuntur. Vt nvllvs in ecclesia convivetvr. Vt nulli episcopi uel clerici in ecclesia conuiuentur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant: populi etiam ab huiusmodi conuiuiis, quantum fieri potest, prohibeantur. Vt paenitentibvs ivxta peccatvm modvs paenitentiae detvr. Vt paenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio paenitentiae tempora decernantur. Vt presbyter praeter ivssvm vel absentiam episcopi non reconciliet paenitentem. Vt presbyter inconsulto episcopo non reconciliet paenitentem, nisi absentia episcopi necessitate cogente: cuiuscumque autem paenitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam ecclesiam commouerit, ante absida manus ei imponatur. De cvstodia sacrarvm virginvm. Vt uirgines sacrae, si a parentibus a quibus custodiebantur priuatae fuerint, episcopi prouidentia uel presbyteri ubi episcopus absens est, [monasterio uirginum uel] grauioribus feminis commendentur, ut simul habitantes inuicem se custodiant, ne passim uagando ecclesiae laedant opinionem. De baptizandis aegrotis qvi iam loqvi non possvnt. Vt aegrotantes si pro se respondere non possunt, cum uoluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur. Vt apostaticis et scenicis conversis reconciliatio non negetvr. Vt scenicis atque histrionibus caeteris que huiusmodi personis, uel apostaticis conuersis uel reuersis ad deum gratia uel reconciliato non negetur. Vt presbyter chrisma non conficiat. Vt presbyter non consulto episcopo uirgines non consecret; chrisma uero nunquam conficiat. Vt clerici sine necessitate in aliena civitate non immorentvr. Vt clerici in aliena ciuitate non immorentur, nisi causas eorum iustas episcopus loci uel presbyteri locorum peruiderint. Vt non liceat fieri translationes episcoporvm. Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in capuensi plenaria synodo uidetur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes uel translationes episcoporum: nam crisconius villaregiensis episcopus, plebe sua derelicta, tubuniensem inuasit ecclesiam, et usque in hodie commonitus secundum quod statutum fuerat, relinquere eamdem quam inuaserat plebem contempsit. Aduersus istum quae pronuntiata fuerant confirmata quidem audiuimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam: quoniam necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem prouinciae secundum statuta gloriosissimorum principum aduersus illum adire, ut qui miti admonitioni sanctitatis uestrae acquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate iudiciaria protinus excludatur. aurelius episcopus dixit: seruata forma disciplinae non aestimabitur appetitus si a uestra charitate modeste conuentus recedere detractauerit, cum ferit suo contemptu et contumacia, faciente etiam auctoritate iudiciaria, conuentus. Honoratus et vrbanus episcopi dixerunt: hoc ergo omnibus placet? ab uniuersis episcopis dictum est: iustum est, placet. Vt non praesvmant dvo episcopi ordinare pontificem. Honoratus et vrbanus episcopi dixerunt: et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres nostri numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, non nisi a duodecim censeatis episcoporum celebrari ordinationes. Aurelius episcopus dixit: forma antiqua seruabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint a metropolitano ordinati, ad episcopum ordinandum; praeterea, quia in tripoli forte et in arzuge interiacere uideantur barbarae gentes; nam et in tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantum et possunt de ipso numero forte uel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere: numquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae utilitati? nam et in hac ecclesia, ad quam dignita est sanctitas uestra conuenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus: nunquidnam frequenter potero duodecim uel decem uel non multo minus aduocare episcopos? sed facile est mihi duos adiungere meae paruitati uicinos: quapropter cernit me cum caritas uestra hoc ipsum obseruari non posse. Vt dvm episcopvs eligitvr, si contradictores habeat, qvinqve sacerdotes conveniant. Et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum conuenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres iam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo uel tres, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personae contradicentium, postremo illa etiam quae obiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum uestrae sanctitatis animo concordat, roboretur uestrae dignationis responsione. Ab uniuersis episcopis dictum est: satis placet. Vt per singvlos annos convenientes episcopi ad concilivm etiam de paschali solemnitate a primate svo informentvr. Honoratus et vrbanus episcopi dixerunt: quoniam de concilio quaedam tractata noscuntur, addimus etiam de die paschae nobis esse mandatum ut de ecclesia semper carthaginensi, sicut praedictum est, instruamur et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: si sanctitati uestrae uidetur, quoniam nos spopondisse iam superius meminimus ut singulis quibusque annis ad tractandum conueniamus, et cum conuenerimus in unum, tunc diuulgabitur sanctus paschae dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et urbanus episcopi dixerint: nunc de praesenti coetu petimus ut litteris prouinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: ita fiat necesse est. Vt non accipiat alivm episcopvm plebs qvae in dioecesim semper svbiacvit. Epigonius episcopus dixit: multis conciliis hoc statutum est a coetu sacerdotali, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum uoluntate eius episcopi a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est episcopos: ad uero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, uel certe cum deprauati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum uindicant, quod plerique tumidi atque stolidi aduersus episcopos suos ceruices erigunt presbyteri, uel conuiuiis sibi conciliantes plebem uel certe persuasu maligno, ut illicite fauore eosdem uelint sibi collocare rectores, quod quidem insigne mentis tuae tenemus uotum, frater religiose aureli, quia haec saepe oppressisti non curando tales petitores, sed propter eorum malos cogitatus et praue concinnata concilia hoc dico: non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesim semper subiacuit, nec unquam proprium episcopum habuit; quapropter si uniuerso sanctissimo coetui placet, hoc quod prosecutus sum confirmetur. Aurelius episcopus dixit: fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor. Vt qvi, plebe sva contempta, ad concilivm venire detrectant et plebem et honorem amittant. Circa eos sane qui fuerint concordes non solum circa ecclesiam carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium, sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducendum, uitiosae uitae homines, uel certe inflati et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum et nonnumquam conuenti ad concilium uenire detractant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes; dico, si placet, circa hoc non tantum dioceses esse seruandas, uerum etiam et de propria ecclesia, quae male illis fauerit, omnimodo adnitendum ut etiam auctoritate publica reiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris remoueantur: oportet enim ut qui uniuersis fratribus ac toto concilio inhaeserit, non solum suam iure integro, sed et dioceses possideat. At uero qui sibimet putant plebes suas sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles. Honoratus et vrbanus dixerunt: summa prouisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum, et puto omnium responsione ea quae prosequi dignatus es roboranda. Vniuersi episcopi dixerunt: placet, placet. Vt clericvm alienvm nvllvs sibi praesvmat episcopvs. Epigonius episcopus dixit: in multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmandum a uestra prudentia, fratres beatissimi, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus praeter eius arbitrium cuius fuerit clericus. Dico autem iulianum, Qui ingratus est dei beneficiis per meam paruitatem in se collatis, ita temerarium et audacem extitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer mihi ab eodem commendatus, cum que multis annis a me aleretur atque incresceret, hunc ut dixi baptizatum in ecclesia mea per manum paruitatis meae, idem in diocesi appaliensi lector esse coeperat, immo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae idem iulianus arripuit, quem dicat quasi proprium ciuem sui loci baptizaritani me inconsulto usurpare; nam et diaconum illum ordinauit: hoc scilicet pateat, haec licentia nobis, beatissimi fratres, sin minus tam imprudens cohibeatur, ne se misceat communioni cuiusquam. Numidius episcopus dixit: si non postulata neque consulta tua dignatione id uidetur fecisse iulianus, iudicamus omnes inique factum atque indigne: quapropter nisi idem iulianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum quem fuerat ausus ordinare reuocauerit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis excipiet iudicium. Epigonius episcopus dixit: aetate pater, ipsa promotione antiquissimus, uir laudabilis, frater et collega noster victor, uult hanc petitionem generalem omnibus effici. Vt episcopvs, qvi plvres habet clericos, ei qvi eget ad ordinandvm postvlatvs largiatvr. Aurelius episcopus dixit: sermonem meum, admittite, fratres: contingit nonnunquam ut postulentur ab ecclesiis quae praepositis egent uel presbyteris uel episcopis, et tamen statutorum id sequor, ut conueniam episcopum eius atque ei inculcem quod eius clericus a qualibet ecclesia postuletur: sed forte in hodie non reluctati sunt et ne quando contingat ut reluctentur cum fuerint a me in hac causa postulati, quem scitis multarum ecclesiarum et ordinandorum curam sustinere. Iustum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conueniam cum duobus e consortio nostro uel tribus testibus: si uero indeuotus exstiterit, quid censet charitas uestra faciendum? ego enim cunctarum ecclesiarum dignatione dei, ut scitis, sollicitudinem sustineo. Numidius episcopus dixit: fuit haec semper licentia huic sedi, ut unde uellet et de cuius nomine fuisset conuentus, pro desiderio cuiusquam ecclesiae, ordinaret episcopum. Epigonius episcopus dixit: bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, frater, cum te bonum et clementem omnibus reddis; habes enim hoc in arbitrio: satis est ut satisfaciat personae uniuscuiusque episcopi in prima tantummodo conuentione; si autem, quod licet huic sedi, uindicandum sibi fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes ecclesias suffulcire: unde tibi non potestatem damus, sed tuae assignamus, ut liceat uoluntati tuae et semper tenere quem uoles, ut prepositos plebibus uel ecclesiis constituas qui postulati fuerint, et unde uoles. Postumianus episcopus dixit: deinde qui unum habuerit, numquid debet illi unus ipse presbyter auferri? aurelius episcopus dixit: sed episcopus unus esse potest, per quem dignatione diuina presbyter multi constitui possint; unus autem episcopus difficile inuenitur constituendus: quapropter si necessarium episcopus quis habuerit presbyterum, et unum, ut dixisti, frater, habuerit, etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Postumianus episcopus dixit: ergo, si habet alius abundantes clericos, debet mihi alia plebs subuenire? aurelius episcopus dixit: sane, quomodo tu ecclesiae alteri subueneris, persuadebitur illi qui plures habet clericos, ut unum tibi ordinandum largiatur. Vt episcopvs in diocesi factvs solam eam teneat plebem in qva exstitit ordinatvs. Honoratus et vrbanus episcopi dixerunt: audiuimus constitutum ut dioceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu eius sub quo fuerant constitutae; sed in prouincia nostra, cum aliqui forte in diocesi concedente eo episcopo in cuius potestate fuerant constitutae ordinati sunt episcopi, etiam dioceses sibi uindicare: hoc et corrigi caritatis uestrae iudicio et inhiberi debet de cetero. Epigonius episcopus dixit: singulis episcopis seruatum est quod decebat, ut ex massa diocesium nulla carperetur ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficiat enim si consenserit, ut eadem diocesis permissa proprium tantum episcopum habeat, ceteras sibi non uindicet dioceses, quae excepta de fasce multarum sola meruit honorem episcopatus suscipere. Aurelius episcopus dixit: non dubito caritati uestrae omnium placere eum in diocesi, concedente episcopo qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuerit ordinatus. Vt praeter scriptvras canonicas nihil in ecclesia legatvr svb nomine divinarvm scriptvrarvm. Sunt autem canonicae scripturae, id est: genesis. Exodus. Leuiticus. Numeri. Dueteronomium. Iesu naue. Iudicum. Ruth. Regnorum libri iv. Paralipomenon libri ii. Iob. Psalterium dauidicum. Salomonis libri quinque. Libri duodecim prophetarum. Esaias. Ieremias. Ezechiel. Daniel. Tobias. Iudith. Esther. Esdrae libri ii. Noui autem testamenti: euangeliorum libri iv. Actuum apostolorum liber i. Pauli apostoli epistolae xiii; eiusdem ad hebraeos i. Petri ii; ioannis iii; iudae i; iacobi i; apocalypsis ioannis libri. Fiunt igitur libri uiginti et septem, ita ut de confirmando isto canone transmarinae ecclesiae consulantur. Liceat etiam legi passiones martyrum cum anniuersarii dies eorum celebrantur. De baptizatis a donatistis. De donatistis placuit, ut consulamus fratres et consacerdotes nostros siricium et simplicianum de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt iudicio, cum ad ecclesiam dei salubri proposito fuerint conuersi, parentum illis error impediat ne promoueantur sacri altaris ministri. Quibus insertis, honoratus et vrbanus episcopi legati prouinciae mauritaniae sitiphensis dixerunt: iam dudum cum apud sanctitatem uestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione quod fratres nostri aduenire possent de numidia legati; sed quia non parui dies sunt quibus exspectati minime uenerunt; ultra praetermittere, quae nobis mandata sunt a nostris coepiscopis non oportet; atque ideo fratres suggestionem nostram libenter admittite. De fide enim nicaeni tractatus audiuimus, uerum et de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a ieiunis, sicut dictum est, offerantur, et tunc et nunc firmatum est. De his qvi nihil habentes in ecclesiis ordinantvr. Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi uel quicumque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus uel clericatus sui agros uel quaecumque praedia nomini suo comparant, tanquam rerum dominicarum inuasionis crimine teneantur, nisi admoniti in ecclesiam eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius uel successione cognationis uenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit; quod si a suo proposito retrorsum exorbitauerint honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi iudicentur. Vt gesta concilii episcoporvm svbscriptionibvs confirmentvr. Aurelius episcopus dixit: quoniam igitur uniuersa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo uestro conuenerunt, sermone uestro cuncta roborate. Vniuersi episcopi dixerunt: omnibus nobis haec placuerunt, et haec nostra subscriptione firmabimus. Et subscripserunt: aurelius episcopus ecclesiae carthaginis huic decreto consensi, et relecto subscripsi. Epigonius episcopus plebis bullensis regionis subscripsi. Augustinus episcopus plebis hipponensium regionum subscripsi similiter et omnes episcopi quadraginta et quatuor subscripserunt. Honorio aug. iv et eutychiano conss. vi idus nouembris, cum aurelius episcopus in concilio uniuersali carthagine in secretario cum omnibus consacerdotibus suis consedisset, placuit cum eo cunctis qui fuerunt in eadem sancta synodo constituere haec quae ad ordines ecclesiasticos canonicis sunt necessaria disciplinis: ubi in principio constitutum est]. Qvales debeant ordinari episcopi. Qui episcopus ordinandus est antea examinetur; igitur si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si uita castus, si sobrius, si semper suis negotiis, si hominibus affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia si fidei documenta uerbis simplicibus asserat, id est patrem, et filium, et spiritum sanctum, unum deum esse confirmans, totam que in trinitate deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem praedicans, si singulam quamque in trinitate personam plenum deum et totas tres personas unum deum, si incarnationem diuinam non in patre neque in spiritu sancto factam, sed in filio tantum credat, ut qui erat in diuinitate dei patri filius ipse fieret in homine hominis matris filius, deus uerus ex patre et homo uerus ex matre, carnem ex matris uisceribus habens et animam humanam rationalem simul in eo, ut utriusque naturae id est homo et deus, una persona, unus filius, unus christus, unus dominus, creaturarum omnium quae sunt et auctor et dominus, et creator cum patre et spiritu sancto omnium creaturarum, qui passus sit uera carnis passione, mortuus uera corporis sui morte, resurrexit uera carnis suae resurrectione et uera animae resumptione, in qua ueniet iudicare uiuos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si noui et veteris testamenti, id est, legis et prophetarum et apostolorum unum eumdem que credat auctorem et deum, si diabolus non per conditionem sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat huius quam gestamus et non alterius carnis resurrectionem, si credat iudicium futurum et recepturos singulos pro his quae in hac carne gesserunt uel poenas uel praemia, si nuptias non improbet, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si paenitentibus reconciliatis communicet, si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae uoluntarie admissa sunt, dimittantur, si extra ecclesiam catholicam nullus saluetur. Cum in his omnibus examinatus inuentus fuerit plene instructus, tunc consensu clericorum et laicorum ex conuentu totius prouinciae episcoporum, maxime que metropolitani uel auctoritate uel praesentia ordinetur episcopus, suscepto in nomine christi episcopatu, non suae dilectioni nec suis moribus sed his patrum definitionibus adquiescens; in cuius ordinatione etiam aetas requiratur quam sancti patres exemplo saluatoris in praelegendis episcopis constituerunt. Dehinc disponitur qualiter ecclesiastica officia ordinentur. Qvaliter consecrentvr episcopi. Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant euangeliorum codicem super caput et ceruicem eius, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui episcopi omnes qui adsunt manibus suis caput eius tangant. Qvaliter presbyteri ordinentvr. Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente et manum super eius caput tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt manus suas iuxta manum episcopi super caput illius teneant. Qvemadmodvm diaconi constitvantvr. Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manum super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur. Qvemadmodvm subdiaconi constitvantvr. Subdiaconus cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu episcopi accipiat uacuam et calicem uacuum, de manu uero archidiaconi accipiat orciolum cum aqua et aquamanile et manutergium. Qvemadmodvm acolythi fiant. Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat, sed ab archidiacono accipiat cereoferarium cum cereis, ut sciat se ad accendenda ecclesiae luminaria mancipari; accipiat et orciolum uacuum ad suggerendum uinum in eucharistiam sanguinis christi. Qvaliter exorcistae fiant. Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi, dicente sibi episcopo: accipe et commenda, et habeto potestatem imponendi manus super energumenos, siue baptizatum, sue catechumenum. Qvaliter lectores fiant. Lector cum ordiantur, faciat de illo uerbum episcopus ad plebem indicans eius fidem ac uitam atque ingenium; post haec spectante plebe tradat ei codicem de quo lecturus est, dicens ad eum: accipe et esto uerbi dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleueris officium, partem cum eis qui uerbum dei ministrauerunt. Qvaliter ostiarii. Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo dei debeat conuersari, ad suggestionem archidiaconi tradet ei episcopus claues ecclesiae de altario dicens: sic age quasi redditurus deo rationem pro his rebus quae istis clauibus recluduntur. Qvaliter psalmistae. Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi sola iussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero: vide quod ore cantas corde credas, ut quod corde credis operibus probes. Qvaliter virgo sanctimonialis. Sanctimonialis uirgo cum ad consecrationem suo episcopo offertur, in talibus uestibus applicetur, qualibus semper usura est, professioni et sanctimoniae aptis. Qvales vidvae vel sanctimoniales ad baptismi ministerivm ordinentvr. Viduae uel sanctimoniales quae ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur, instructae sint ad officium, ut possint aperto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo baptizandae sunt, qualiter baptizatori ad interrogata respondeant, et qualiter accepto baptismate uiuant. Qvaliter sponsi benedicantvr. Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis uel a paranymphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reuerentia ipsius benedictionis in uirginitate permaneant. De cellvla sacerdotis. Vt episcopus non longe ab ecclesia hospitiolum habeat. De victv et habitv sacerdotis. Vt episcopus uilem supellectilem et mensam ac uictum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et uitae meritis quaerat. Vt episcopvs libros gentilivm non legat. Vt episcopi libros gentilium non legant, haereticorum autem pro necessitate et tempore. Vt episcopvs indigentivm cvram per se non habeat. Vt episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum aut peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbyterum uel archidiaconum agat. Vt episcopvs per testamentvm tvitionem non impendat. Vt episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat. Vt episcopvs pro rebvs saecvlaribvs non litiget. Vt episcopus nec prouocatus pro rebus transitoriis litiget. Vt episcopvs tantvm spiritvalibvs debeat esse intentvs. Vt episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet, sed ut lectioni et orationi et uerbi dei praedicationi tantummodo uacet. Vt episcopvs aegrotans pro se legatvm ad synodvm mittat. Vt episcopus ad synodum ire satis graui necessitate inhibeatur, sic tamen ut in persona sua legatum mittat, suscepturus salua fidei ueritate quidquid synodus statuerit. Vt episcopvs sine testimonio clericorvm et plebis clericos non institvat. Vt episcopus absque consilio presbyterorum suorum clericos non ordinet, ita ut ciuium conniuentiam et testimonium quaerat. Vt episcopvs cavsas clericis praesentibvs avdiat. Vt episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi nisi clericorum suorum praesentia confirmetur. Vt episcopvs qvando verbvm facit, nvllvs discedat. Sacerdote uerbum in ecclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit excommunicetur. De discordantibvs episcopis. Dissidentes episcopos si non timor dei, synodus reconciliet. Vt episcopvs dissidentes concordare compellat. Studendum episcopo, ut dissidentes fratres siue clericos siue laicos ad pacem magis quam ad iudicium cohortetur. De episcopo vel clerico in alivm locvm transferendo. Vt episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus; sane si id utilitas ecclesiae faciendum poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, per sententiam synodi transferatur, nihilominus alio in loco eius episcopo subrogato; inferioris uero gradus sacerdotes uel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare. De damnatione episcoporvm a synodo retractanda. Irritam esse iniustam episcoporum damnationem; idcirco a synodo retractandam. De episcopo qvi alicvi crimen obiecerit. Episcopus si clerico uel laico crimen infigerit, deducatur ad probationem in synodo. Qvod irrita sit episcoporvm sententia in absentem. Caueant iudices ecclesiae ne absente eo cuius causa uentilatur sententiam proferant, quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt. Qvaliter ab episcopo res ecclesiae habeantvr. Vt episcopus rebus ecclesiae tanquam commendatis non tanquam propriis utatur. De irritis distractionibvs episcoporvm. Irrita erit episcoporum donatio uel uenditio uel commutatio rei ecclesiasticae absque conniuentia et subscriptione clericorum. De episcopis atqve presbyteris, vt in ordine svo recipiantvr. Episcopi uel presbyteri, si causa uisitandae ecclesiae alterius episcopi ad ecclesiam ueniant, in gradu suo suscipiantur, et tam ad uerbum faciendum quam ad oblationem consecrandam inuitentur. De privato consessv presbyteri cvm episcopo. Vt episcopus quolibet loco sedens stare presbyterum non patiatur. De consessv presbyteri cvm episcopo in ecclesia. Vt episcopus in ecclesiae consessu presbyterorum sublimior sedeat; intra domum uero collegam se presbyterorum, esse cognoscat. Vt presbyteri parochitani avt per se avt per sacristas svos accipiant chrisma. Presbyteri qui per dioeceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per iuniorem clericum, sed aut per se ipsos aut per illum qui sacrarium tenet, ante paschae solemnitatem chrisma petant. De obedientia diaconorvm erga presbyteros. Diaconus ita presbyteri ut episcopi ministrum esse cognoscat. Vt diaconvs evcharistiam presbyteri ivssv ministret. Vt diaconus praesente presbytero eucharistiam corporis christi populo, si necessitas cogit, iussus eroget. Vt diaconvs ivbente presbytero sedeat. Vt diaconvs quolibet loco iubente presbytero sedeat. Vt diaconvs coram presbytero interrogatvs respondeat. Vt diaconus in conuentu presbyterorum interrogatus loquatur. Vt diaconvs tempore tantvm officii albam indvat. Vt diaconus tempore tantum oblationis et lectionis alba utatur. De clericis qvi pro fide tentati svnt. Clericum inter tentationes officio suo incubantem gradibus sublimandum. De his qvi pro fide persecvtiones ab infidelibvs passi svnt. Christianum catholicum qui pro catholica fide tribulationes patitur omni honore a sacerdotibus honorandum: etiam et quotidianus uictui ei ministretur. De tonsvra clericorvm. Clericus nec comam nutriat, nec barbam radat. De habitv clericorvm. Clericus professionem suam etiam habitu et incessu probet, et ideo nec uestibus nec calceamentis decorem quaerat. De continentia clericorvm. Clericus cum extraneis mulieribus non habitet. De incessv clericorvm. Clericus per plateas et andronas nisi certa et maxima officii sui necessitate non ambulet. De clericis qvi extra necessitatem ad nvndinas vadvnt. Clericus, qui non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulat, ab officio suo degradetur. De vigiliis clericorvm. Clericus, qui absque corpusculi sui inaequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur. De clericis ab officio declinantibvs. Clericum inter tentationes ab officio declinantem uel negligentius agentem ab ipso officio remouendum. De clerici artificio. Clericus, quamlibet uerbo dei eruditus, artificio uictum quaerat. De clerici vestimento et victv. Clericus uictum et uestimentum sibi ab artificio uel agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet. De clericis invalidis. Omnes clerici qui ad operandum [inualidi] sunt et artificiola et litteras discant. De clericis invidis. Clericus inuidens fratrem profectibus donec in uitio est non promoueatur. De clericis accvsatoribvs. Vt episcopi accusatores fratrum excommunicent; et si emendauerint uitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum. De clericis advlatoribus et proditoribvs. Clericus qui adulationibus et proditionibus uacare deprehenditur degradetur ab officio. De clericis maledicis. Clericus maledicus maxime que in sacerdotibus, cogatur ad postulandam ueniam; si noluerit, degradetur nec unquam ad officium absque satisfactione reuocetur. De clericis freqventer litigantibvs. Eius qui frequenter litigat et ad accusandum facilis est testimonium nemo absque graui examine recipiat. De discordantibus clericis. Discordantes clericos episcopus uel ratione uel potestate ad concordiam trahat: inobedientes synodus per audientiam damnet. De clericis tvrpiloqvis vel vagis. Clericum scurrilem et uerbis turpibus iocularem a officio retrahendum. De clericis per creatvras ivrantibvs. Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in uitio, excommunicandum. De clericis sanis ieivnia pollventibvs. Clericum qui tempore indicti ieiunii absque ineuitabili necessitate ieiunium rumpit minorem habendum: [districte coerceatur]. De clericis inter epvlas cantantibvs. Clericum inter epulas cantantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in uitio excommunicandum. De his qvi stvdiose dominico die ieivnant. Qui dominico die studiose ieiunat non credatur catholicus. De pascha vno tempore celebranda. Paschae solemnitas uno die et tempore celebranda. Vt clericvs recvrrat ad synodum. Clericus, qui episcopi circa se districtionem iniustam putat, recurrat ad synodum. De seditionariis clericis. Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios uel iniuriarum suarum ultores. De paenitentibvs ordinatis. Ex paenitentibus quamuis bonus clericus non ordinetur; si per ignorantiam episcopi factus fuerit, deponantur a clero, quia ordinationis tempore non prodidit se fuisse paenitentem: si autem sciens episcopus ordinauerit, etiam ipse ab episcopatus sui ordinandi duntaxat potestate priuetur. De episcopis damnatis. Simili sententiae subiacebit episcopus si sciens ordinauerit clericum eum qui uiduam aut repudiatam uxorem habuit uel secundam. De clericorum conviviis. Clericus haereticorum uel schismaticorum tam conuiuia quam sodalitates aequaliter uitet. De conventicvlis haereticorvm. Conuenticula haereticorum non ecclesias, sed conciliabula appellanda. Neqve cvm haereticis psallendvm. Cum haereticis neque orandum neque psallendum. De his qvi commvnicaverint cvm excommvnicato. Qui communicauerit uel orauit cum excommunicato, siue clericus siue laicus, excommunicetur. De paenitentivm lege. Vt sacerdos paenitentiam implorandi absque personae acceptione paenitentiae leges iniungat. De negligentioribvs paenitentibvs. Vt negligentiores paenitentes tardius recipiantur. De poscentibvs paenitentiam si postea obmvtescant. Is qui paenitentiam in infirmitate positus petit, si casu dum ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate obmutuerit uel in phrenesim uersus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt et accipiat poenitentiam; et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius eucharistia: si superuixerit, admoneatur a supradictis testibus petitioni sua satisfactum, et subdatur statutis paenitentiae legibus, quandiu sacerdos qui paenitentiam dedit probauerit. De paenitentibvs. [Poenitentes qui in infirmitate sunt, uiaticum accipiant]. Item de paenitentibvs. Paenitentes qui in infirmitate uiaticum eucharistiae acceperint non se credant absolutos sine manus impositione, si superuixerint. De paenitentibvs si casv aliqvo morantvr. Paenitentes, qui attente leges paenitentiae exequuntur, si casu in itinere uel in mari mortui fuerint ubi eis subueniri non potuit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur. De manvs impositione svper paenitentes. Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus imponatur. Vt paenitentes mortvos efferant et sepeliant. Mortuos ecclesiae paenitentes efferant et sepeliant. Vt paenitentes semper genva flectant. Paenitentes etiam diebus remissionis genua flectant. De senibvs ecclesiae honorandis. Pauperes et senes ecclesiae plus caeteris honorandos. De infidelibvs pro avdienda lectione in ecclesia. Vt episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam et audire uerbum dei, siue gentilem, siue haereticum, siue iudaeum, usque ad missam catechumenorum. Vt qvi baptizandi svnt nomen dent. Baptizandi nomen suum dent, et dum sub abstinentia uini et carnium ac manus impositione crebro examinantur, baptismum percipiant. Vt nvper baptizati caste vivant. Neophyti aliquandiu et lautioribus opulis et spectaculis uel coniugalibus abstineant. De catholicis qvi cavsas apvd infideles proponvnt. Catholicus qui causam siue iustam siue iniustam ad iudicium alterius fidei iudicis prouocat, excommunicetur. De his qui ecclesia praetermissa ad spectacvla pergvnt. Qui die solemni praetermisso ecclesiae conuentu ad spectacula uadit, excommunicetur. De avgvriis et incantationibvs. Auguriis uel incantationibus seruientem a conuentu ecclesiae separandum, similiter et iudaicis superstitionibus uel feriis inhaerentem. De energvmenis. Omni die exorcistae energumenis manus imponant. Item de energvmenis. Pauimenta domorum dei energumeni uerrant. De victv energvmenorvm. Energumenis in domo dei assidentibus uictus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur. De discordantivm oblationibvs. Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario neque in gazophylacio recipiantur. De pavpervm oppressoribvs. Eorum qui pauperes opprimunt dona a sacerdotibus refutanda. De his qvi oblationes defvnctorvm ecclesiis fravdant. Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut cum difficultate reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur. De accvsatore vel accvsato. Quaerendum in iudicio cuius sit conuersationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur. De religiosis feminis. Vir qui religiosis feminis praeponendus est ab episcopo loci probetur. De laicis doctoribvs. Laicus praesentibus clericis, nisi ipsis probantibus, docere non audeat. De mvlieribvs doctis. Mulier quamuis docta et sancta uiros in conuentu docere non audeat. Vt mvlieres baptizare non praesvmant. Mulier baptizare non praesumat. De vidvis adolescentvlis. Viduae adolescentes, quae corpore debiles sunt, sumptu ecclesiae cuius uiduae sunt sustententur. De clericis et vidvis. Ad reatum episcopi pertinet uel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae uitae praesentis causa adolescentiores uiduae uel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subiiciantur. De vidvis. Viduae quae stipendio ecclesiae sustentantur tam assiduae in dei opere esse debent, ut et meritis et orationibus suis ecclesiam adiuuent. De vidvis qvae professam continentiam praevaricavervnt. Sicut bonum est castitatis praemium, ita et maiore obseruantia et praeceptione constituendum est, ut si quae uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae et immatura aetate a uiro relictae, se deuouerint deo et ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae religioso habitu apparuerint, postea uero ad nuptias saeculares transierint, secundum apostolum paulum damnationem habebunt, quoniam fidem castitatis quam deo uouerunt irritam facere ausae sunt. Tales ergo personae sint a christianorum communione alienae, quae etiam nec in conuiuio cum christianis communicent: nam si adulterae coniuges reatu sunt suis uiris obnoxiae, quanto magis uiduae quae deo religiositatem uouerant crimine adulterii notabuntur, si deuotionem quam spontanee deo obtulerunt libidinosa uoluptate corruperint atque ad secundas nuptias transitum fecerint? quae etsi uiolentia irruente ab aliquo praereptae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in coniugium raptori uel uiolento uiro consenserint, damnationi superius comprehensae teneantur obnoxiae: de talibus enim sic apostolus: cum enim luxuriatae fuerint nubere uolunt, habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt]. De contemptoribvs ecclesiae. [Reuera inuenitur ex christianis fieri schismaticos plerumque irrationabiles, quibus ex his dum ut catholici aedificant illi ut haeretici destruere insistunt, et alii ecclesias domini fideli deuotione ac compunctione promptissima subornare, alii de his seditionum institutione decresci. De his recte loquitur per spiritum sanctum propheta: benedicti qui aedificant te in aeternum, et maledicti sunt qui destruunt muros tuos uel certe qui subuertunt habitationes tuas uel nunc conati sunt minui sancta tua: tu autem domus dei laetare cum filiis iustorum. Et ab hac institutione domini placuit omnibus patribus per prouinciam carthaginis consistentibus, ut si quis clericus uel laicus se leuauerit contra ecclesiam dei seditionum seminans schismata et non ad culmen charitatis eius conauerit attendi, sed fundamenta eius uolens subrui, quae est stabilitas omnium christianorum, si clericus fuerit, cadat de proprio gradu; si laicus, segregatus ab ecclesia dei quam spernit et a conuentu totius christianae religionis, a sancta communione maneat exclusus]. [Aurelius episcopus ecclesiae carthaginensis subscripsi. Donatianus teleptensis primae sedis episcopus subscripsi. Augustinus hipponae regionis episcopus subscripsi. Similiter omnes episcopi subscripserunt]. Post consulatum flauii stiliconis, uu. cc., die xvii kal. iulias, carthagine in secretario basilicae restitutae, cum aurelius episcopus una cum coepiscopis suis consedisset, astantibus etiam diaconibus, [constituta sunt haec quae in subsequenti concilio definita sunt]. De clericis ad testimonivm non pvlsandis. [In principio statuendum], ut si quis forte in ecclesia quamlibet causam iure apostolico ecclesiis imposito agere uoluerit, et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in iudicium ad testimonium deuocari eum, qui cognitor uel praesens fuerit, ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur. De clericis pro crimine svo damnatis, vt a qvolibet non defensentvr. Et illud [statuendum], ut si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum siue ab ecclesiis quibus praefuit, siue a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae atque honoris, a quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipiant. De sacerdotibvs et levitis vt ab vxoribvs se contineant. Praeterea cum de quorumdam clericorum quamuis erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos, presbyteros et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint ab ecclesiastico remoueantur officio: ceteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscuiusque consuetudinem obseruari debere. De rebvs ecclesiae inconsvlto metropolitano episcopo non alienandis. Placuit etiam ut rem ecclesiae nemo uendat: quod si aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati prouinciae, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur; quod si aliqua necessitas cogit hanc insinuandam esse primati prouinciae ut cum statuto numero utrum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget necessitas ecclesiae ut non possit ante consulere, saltem post factum curet hoc statim agere uel uicinis episcopis hoc antea indicare et ad concilium referre easdem ecclesiae necessitates. Quod si non fecerit, reus concilii uenditor teneatur. Vt nvllvs episcopvs relicta cathedra in dioecesi resideat. Rursum placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliquam in dioecesi constitutam se conferre uel in re propria diutius quam oportet constitutum curam uel frequentationem propriae cathedrae negligere. De his qvi nvllo testimonio se baptizatos novervnt, vt baptizentvr. Item placuit de infantibus, quoties non inueniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione priuari. Hinc etiam legati maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt. De tempore paschali sev concilii. Item placuit ut dies uenerabilis paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur. Dies uero concilii x kalendas nouembris seruetur, et scribendum ad singularum quarumque prouinciarum primates ut quando apud se concilium congregant istum diem non impediant. De intercessoribvs ne cathedram morientis episcopi div retineant sed infra annvm sacerdotem provideant. Item constitutum est ut nulli intercessori licitum sit cathedram cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis uel seditionibus retinere, sed dare operam ut intra annum eisdem episcopum prouideat. Quod si neglexerit, anno exempto interuentor alius tribuatur. De defensione ecclesiarvm a principe postvlando. Ab imperatore autem uniuersis uisum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione agitatur ecclesia, ut defensores eis aduersus potentias diuitum cum episcoporum prouisione deligantur. Vt episcopi ad diem concilii occvrrant. Item placuit ut quotiescumque concilium congregandum est, episcopi qui neque aegritudine neque alia grauiore necessitate impediuntur, competenter occurrant, primatibus que suarum prouinciarum intimetur ut de uniuersis episcopis uel duae uel tres turmae fiant, ac de singulis turmis uicissim quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractoria conscribant, uel si post aduentum tractoriae aliquae necessitates repente forsitam ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, ecclesiae suae communione debere esse contentos. Vt lapsis sacerdotibvs manvs eis sicvt laicis non imponatvr. Item confirmatum est ut si quando presbyteri uel diaconi in aliqua grauiori conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remouere, non eis manus uel tamquam paenitentibus uel tamquam fidelibus laicis imponatur, neque umquam permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur. De clericis excommvnicatis qvamdiv eis asserere liceat. Rursum constitutum est, ut quoties clericis conuictis et confessis in aliquo crimine uel propter eorum uerecundiam parcitur uel propter ecclesiae opprobrium aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse uoluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant. Si uero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum uox postea penitus audiatur. De clericis vel monachis ab alio episcopo ordinatis. Item placuit ut si quis de alterius monasterio repertum uel ad clericatum promouere uoluerit uel in suo monasterio maiorem monasterii constituere, episcopus qui hoc fecerit, a ceterorum communione seiunctus, suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus neque praepositus perseueret. De episcopis qvi infidelibvs res svas relinqvvnt. Item constitutum est ut si quis episcopus haeredes extraneos a consanguinitate sua uel haereticos etiam consanguineos aut paganos ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur, atque eius nomen inter dei sacerdotes nullomodo recitetur, nec excusari potest si intestatus defecerit, quia utique debuit factus episcopus rei suae ordinatione congrua suae professioni nequaquam differre. De basilicis qvae sine martyrvm reliqviis dedicatae svnt. Item placuit ut de altaribus quae passim per agros aut uias tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis qui iisdem locis praesunt, si fieri potest, euertantur. Si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione deuincti teneantur. Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicuius habitationis uel passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia et per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum ubicumque constituuntur altaria omnimodo improbentur. De idolatriis destrvendis. Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti ut reliquiae idolatriae non solum in simulacris sed in quibuscumque locis uel lucis uel arboribus omnimodo deleantur. [Aurelius episcopus ecclesiae carthaginensis his supra compraehensis in nostro concilio statutis subscripsi. Similiter septuaginta tres episcopi subscripserunt]. Gloriosissimis imperatoribus arcadio v et honorio augusto v conss., vi kalendas septembris. In ciuitate mileuitana in secretario ipsius. Cum aurelius episcopus ecclesiae carthaginis in concilio uniuersali consedisset, astantibus diaconibus, aurelius episcopus dixit: quoniam ecclesiae sanctae unum est corpus, omnium que membrorum caput est unum, factum est uolente domino ut ad hanc ecclesiam ueneremus dilectionis et fraternitatis gratia inuitati: unde quaeso caritatem uestram, quia ita credendum est quod noster accessus ad uos nec superfluus nec insuauis est cunctis; [ideo que pariter quaedam de causis fidei, unde nunc quaestio pelagionorum imminet, in hoc coetu sanctissimo primitus tractentur, deinde subsequantur et aliqua quae disciplinae ecclesiasticae necessaria existunt]. Contra pelagianos qvi dicvnt etiam sine peccato mori potvisse adam. Placuit igitur omnibus episcopis, qui fuerunt in hac sancta synodo, constituere haec quae in praesenti concilio definita sunt] ut quicunque dicit adam primum hominem mortalem factum, ita ut siue peccaret siue non peccaret moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito sed necessitate naturae, anathema sit. Qvod ivxta apostoli testimonivm etiam parvvli qvi nihil peccati adhvc commiservnt omnes in peccatorvm remissionem veraciter baptizentvr. Item placuit, ut quicunque paruulos recentes a uteris matrum baptizandos negat aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex adam trahere originalis peccati quod lauacro regenerationis expietur, unde fit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem quidem peccatorum non uera sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccauerunt: nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam paruuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt. Qvod gratia dei non solvm peccata dimittat, sed etiam adivvet ne committantvr. Item placuit, ut quicunque dixerit gratiam dei qua iustificamur per iesum christum dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum ualere quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium ut non committantur, anathema sit. Qvod per gratiam dei sciamvs qvid facere debeamvs et diligere vt faciamvs. Item quisquis dixerit eamdem gratiam dei per iesum christum dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuuare ad non peccandum, quia per ipsam nobis reuelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid uitare debeamus, non per illa autem nobis praestari ut quod faciendum cognouerimus etiam facere debeamus atque ualeamus, anathema sit. Cum enim dicat apostolus: scientia inflat, caritas uero aedificat, ualde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam christi et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum dei et scire quid facere debeamus et diligere ut faciamus, ut aedificante caritate scientia non possit inflare. Sicut autem de deo scriptum est: quid docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est: caritas ex deo est. Qvod gratia dei praestet vt lex impleatvr, non sicvt ait pelagivs facile, qvasi sine gratia dei difficilivs possit impleri. Item placuit, ut quicunque dixerit ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubemur arbitrium facilius possimus implere per gratiam, tanquam, etsi gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam sine illa implere diuina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum dominus loquebatur ubi non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait: sine me nihil potestis facere. Qvod ivxta sententiam ioannis evangelistae nemo sit qvi esse possit sine peccato. Item placuit, ut quod ait sanctus ioannes apostolus: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putauerit, ut dicat propter humilitatem non oportere dici nos non habere peccatum, non quia ueritas est, anathema sit. Sequitur enim apostolus et adiungit: si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate: ubi satis apparet hoc non tantum humiliter sed etiam ueraciter dici. Poterat enim apostolus dicere: si dixerimus quia non habeamus peccatum, nos ipsos extollimus et humilitas in nobis non est; sed cum ait: nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum non uerum sed falsum. Qvod vnicvique etiam ivsto non solvm pro aliis sed pro semetipso dicere oporteat: dimitte nobis debita nostra. Item placuit, ut quicunque dixerit: in oratione dominica ideo dicere sanctos dimitte nobis debita nostra, ut non pro se ipsis hoc dicant, quia non eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum: dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et iustus erat apostolus qui dicebat: in multis enim offendimus omnes: nam quare additum est omnes, nisi ut ista sententia conueniret et psalmo ubi legitur: non intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens: et in oratione sapientissimi salomonis: non est homo qui non peccet tibi: et in libro sancti iob: in manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam: unde etiam daniel sanctus et iustus cum in oratione pluraliter diceret: peccauimus, iniquitatem fecimus, et caetera quae ibi ueraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis sed de populi sui potius dixisse peccatis, posteaquam dixit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei domino deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed et populi sui dixit et sua, quoniam futuros istos qui tam male intelligerent tanquam propheta praeuidit. Qvod a sanctis veraciter dicatvr: dimitte nobis debita nostra. Item placuit, ut quicunque uerba ipsa dominicae orationis ubi dicimus: dimitte nobis debita nostra, ita uolunt a sanctis dici ut humiliter non ueraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus sed ipsi domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti uelle, et corde dicit quae sibi dimittantur se debita non habere? [hucusque de fide capitula contra pelagianos. Nunc regulae tractantur ecclesiasticae]. Vt in commvnes cavsas ecclesiae generale concilivm congregari oporteat: in privatis vero cavsis speciale vnivscvivsqve provinciae. [Item primitus] placuit, ut non sit ultra fatigandis fratribus anniuersaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est totius africae, undecunque ad hanc sedem pro concilio datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea prouincia ubi opportunitas persuaserit: causae autem quae communes non sunt in suis prouinciis iudicentur. Vt epistolas ad concilivm devocandvm metropolitanvs svbscribat et dirigat. Placuit etiam petitu omnium episcoporum, ut epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat. Vt de haereticis vel infidelibvs qvidqvid in concilio constitvitvr a principe impetretvr. Placuit, ut et illud aduersus haereticos et paganos uel eorum superstitiones legati missi de hoc a glorioso concilio, quidquid utile praeuiderint, de gloriosissimis principibus impetrent. Vt preces vel orationes compositae, nisi probatae fverint in concilio, non dicantvr. Placuit etiam et illud, ut preces uel orationes, seu missae quae prophetae fuerint in concilio, seu praefationes siue commendationes seu manus impositiones ab omnibus celebrentur: [nec aliqua ex his omnino dicantur in ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et comprobata in synodo fuerint, ne forte aliquid contra fidem uel per ignorantiam uel per studium sit compositum]. Vt posteriores anterioribvs episcopis deferant, nec inconsvltis consvltis primatibvs svis aliqvid agere praesvmant. Valentinus episcopus dixit: si permittit bonum patientiae uestrae, prosequor ea quae necessaria sunt ecclesiasticae disciplinae. Scimus enim in hac ecclesia carthaginensi inuiolate semper permansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus rationabiliter semper acciperetur: hunc ordinem iubeat sanctitas uestra melius uestris interlocutionibus roborari. Aurelius episcopus dixit: non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus; sed communis haec causa est quam insinuauit frater et coepiscopus noster, ut unusquisque nostrum sibi decretum adeo cognoscat, ut posteriores anterioribus deferant nec inconsultis primatibus aliquid agere praesumant. Qua de re oportet eos qui putauerint spretis maioribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Vniuersi episcopi dixerunt: hic ordo et a patribus et a maioribus seruatus est, et a nobis deo propitio seruabitur. Vt episcopi pro tempore consecrationis svae litteras ab ordinatoribvs habeant. Deinde placuit, ut quicunque deinceps ordinantur litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus uel anterioribus oriatur. Vt vbi qvis primvm legerit, ibi permanent clericvs. Item placuit, ut quicunque in ecclesia primum uel semel legerit ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur. Vt pro cavsis ecclesiarvm exsecvtores vel advocati a principe postvlentvr. Placuit praeterea, ut exsecutores in omnibus desideriis quae habet ecclesia ab imperatore postulentur, qui singulis ecclesiis impertiantur. Placuit etiam, ut petatur a gloriosissimis imperatoribus ut iubeant iudicibus dare petitos sibi defensores scholasticos, qui in actus sint uel in officio defensionum causarum ecclesiasticarum, ut more sacerdotum prouinciae idem ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum, quoties necessitas flagitauerit uel ad obsistendum obrepentibus, uel ad necessaria suggerenda, ingredi iudicum secretaria. Vt neqve dimissvs neqve dimissa alteri conivngantvr. Placuit quoque secundum euangelicam et apostolicam disciplinam, ut neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri coniungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur. Quod si contempserint, ad paenitentiam redigantur; in qua causa legem imperialem petendam promulgari. De his qvi in sva provincia non commvnicant et alibi commvnicant. Placuit, ut quicunque non communicans in propria prouincia in aliis prouinciis uel in transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis uel clericatus excipiat. De clericis qvi apvd principem saecvlare ivdicivm avt synodale imploraverint. Placuit, ut quicunque ab imperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit honore proprio priuetur: si autem episcopale iudicium ab imperatore postulauerit, nihil ei obsit. Vt sine formatis nemo ad comitatvm proficiscatvr, et qvaliter fiant formatae. Placuit, ut quicunque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire uoluerit, formatam ab episcopo suo accipiat: qui sine formata uoluerit pergere, a communione remoueatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem, et de hoc rescripta eiusdem episcopi perferat. Formatae autem quae a primatibus uel a quibusque episcopis propriis dantur habeant diem paschae; quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi. De episcopis qvi id qvod repetere poterant praetermissa synodo invaserint. Item placuit, ut episcopi quascunque ecclesias uel plebes quas ad suam cathedram existimant pertinere non ita repetierint, ut causas suas episcopis iudicantibus agant, sed alio retinente irruerint, siue nolentibus siue uolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur: et quicunque hoc iam fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat quem constiterit praetermissis iudicibus ecclesiasticis irruisse: nec sibi quisque blandiatur, si a primatu ut retineat litteras impetrarit; sed siue habeat litteras, siue non habeat, conueniat eum qui tenet et eius litteras accipiat, ut appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem. Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, siue quos eis primatus dederit, siue quos ipsi uicinos cum consultu primatis deligerint. De clericis qvi de ivdiciis episcoporvm svorvm conqvervntvr. Item placuit, ut presbyteri, diaconi uel caeteri inferiores clerici, in causis quas habuerint, si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint, uicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum; quod si et ab eis prouocandum putauerint, non prouocent nisi ad africana concilia uel ad primatus prouinciarum suarum: ad transmarina autem qui putauerint appellandum, a nullo intra africam ad communionem suscipiantur. De his qvi apvd haereticos paenitentiam accepervnt qvomodo ab ecclesia recipiantvr. Placuit, ut quicunque conuersus ab haereticis dixerit se apud eos paenitentiam accepisse, unusquisque catholicus episcopus requirat ubi et ob quam causam apud eosdem haereticos paenitentiam susceperit, ut cum certis documentis hoc ipsum sibi approbauerit, pro qualitate peccati, sicut eidem episcopo catholico uisum fuerit, tempus paenitentiae uel reconciliationis decernat. De episcopis neglegentibvs adversvs haereticos. Item placuit, ut quicunque neglegunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari, conueniantur a diligentibus uicinis episcopis ut id agere non morentur; quod si intra sex menses a die conuentionis non effecerint, qui potuerit eas lucrari ad ipsum pertineant; ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse uidebantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab haereticis ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeuentam ut eo modo eius cura sollicitior uitaretur, cum hoc iudices episcopi cognouerint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa uersatur diuersarum sunt prouinciarum, ille primatus det iudices, in cuius prouincia est locus de quo contenditur: si autem ex communi placito uicinos iudices elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut si tres elegerint aut omnium sententiam sequatur aut duorum; a iudicibus autem quos communis consensus elegerit non liceat prouocare: et quisquis probatus fuerit per contumaciam nolle obtemperare iudicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit prolatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec obtemperet. Vnde svpra. Si in matricibus cathedris episcopus neglegens fuerit aduersus haereticos, conueniatur a uicinis episcopis diligentibus, et ei sua neglegentia demonstretur ut se excusare non possit; quod si ex die quo conuenitur intra sex menses in eius prouincia exsecutio fuerit, et non eos ad unitatem catholicam conuertendos curauerit, non ei communicetur donec impleat: si autem probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum, dicendo eos communicasse quos eo sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat. De virginibvs qvae viginti qvinqve annos necessitate cogente velantvr. Item placuit, ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae uirginalis, cum uel petitor potens uel raptor aliquis formidatur, uel si etiam aliquo in mortis periculo scrupulo compuncta fuerit, ne non uelata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, uelauerit uirginem intra uiginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium quod de isto numero annorum constitutum est. De episcopis qvi post acta carthaginensi synodo retenti svnt ad reliqva peragenda. Item placuit, ne diutius uniuersi episcopi qui ad concilium congregati sunt tenerentur, ab uniuerso concilio iudices ternos de singulis prouinciis eligi: et electi sunt de prouincia carthaginensi vincentius, fortunatianus et clarus: de prouincia numidiae alipius, augustinus et restitutus: de prouincia byzacena cum sancto sene donatiano primatu cresconius, iucundus et aemilianus: de mauritania sitiphensi seuerianus, casiatticus et donatus: de prouincia tripolitana plautius, qui ex more legatus unus est missus: qui omnes cum sancto sene aurelio uniuersa cognoscant, a quo petiit uniuersum concilium ut cunctis siue gestis quae confecta iam sunt seu epistolis ipse subscribat. Aurelius episcopus ecclesiae carthaginensis subscripsit. [Donatianus teleptensis primae sedis subscripsit]. Similiter et omnes episcopi subscripserunt. kennydominican |