patristica.net/innocentius-i
Innocentius I, papa 401-417 AD
Latina   | English   |    
[#] Innoncentius I. Epist. 6,7,13 ad Exsuperium episc. Tolosanum ["Consulenti tibi"] (PL 20, 501f.; Labbé 2:1256; DS 212-213), AD 405-02-20
Qui vero libri recipiantur in canone sanctarum scripturarum brevis annexus ostendit. Haec sunt ergo quae desiderata moneri voluisti: Moysi libri quinque, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, necnon et Jesu Nave, et Judicum, et Regnorum libri quatuor simul et Ruth, prophetarum libri sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium. Item historiarum Job liber unus, Tobiae unus, Hester unus, Judith unus, Machabeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon duo. Item Novi Testamenti: Evangeliorum libri iiii, Pauli Apostoli Epistolae xiiii: Epistolae Iohannis tres: Epistolae Petri duae: Epistola Judae: Epistola Jacobi: Actus Apostolorum: Apocalypsis Johannis. Caetera autem quae vel sub nomine Matthiae, sive Jacobi minoris, vel sub nomine Petri et Johannis, quae a quodam Leucio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide, et Leonida philosophis, vel sub nomine Thomae, et si qua sunt talia, non solum repudianda verum etiam noveris esse damnanda. --- (PL 20, 501f.; DS 212-213; www.bible-researcher.com)